Aufsatz 
De diversa imperii assyrici temporum computatione Ctesiae et Herodoti brevis disquisitio / Johann Peter Steinhauer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

M(II) ann

danapali, vt veritati maxime eſt conſentaneum, Ninum vates profectus, huius vrbis magnitudinem paucis ſed grauibus de- keripſit verbis, quod de florentibus regni rebus graue eſt teſi- monium. Attamen ſilentio praeterire, quod in ſacra ſcriptura veteri Aflyriorum hiſtoriae aduerſari videtur, haud aequum du- cimus. Quippe quidam Elamitarum rex Kedor Laomor a), Iorda- ni ripas accolentibus bellum inferre ſtatuit, quod, cum ante duodecim annos iugo ſubacti fuiſſent, ſeditione facta tributa ſoluere recuſabant. Rex igitur Kedor, exercitu conflato, trihus- que aliis regibus ſubſidio accerſitis, non modo rebelles, ſed multas etiam alias gentes ſub poteſtatem redegit. Mala autem aue, vt his verbis vtar, Lorum, Abrahami conſanguineum, ca- ptiuum abduxit. Quo facto Abrabamus, quum hoc cognoviſſet, ſeruis ac vicinis armatis victorem perſecutus eſt, noctuque op- preſſum in fugam vertit. Hoſtis autem interiora Syriae petiit. flaec Moſes, Res ſi aequo ſub iudice verſatur, hunc Kedorem non niſi Aſſyriorum regem fuiſſe diiudicandum eſt. Qui, quae- ſo, fieri potuit, quin Kedor Elamitarum, ſiue Elemaeorum ſeu Perſidis rex, Euphrate traiecto gentes iſtorum locorum pri- mo debellaret,& dein rebellantes ad officium redire cogeret, Babyloniis non ſuperatis. At tunc temporis Ariochus d), teſte Moſe, his imperitabat, qui ergo Kedoris ſatrapa ſeu praetor fuiſſ- ſet neceſſe erat. lam ceteros reges qui auxilio ei ſubuenere, ca- dem dignitate fuiſſe, maxime veriſimile eſt. Tum vero Kedor, ſeditione oppreſſa, Syriam, vbi ab Abrabamo victus fuga ſaluti conſuluit, petiit. Quo pacto, quaeſo, hanc regionem victus quaſi ad receptaculum intrare potuiſſet, ni antea iam eam iugo ſubmiſiſſet? Atque qui hanc regionem imperio tenere potuiſſet interiacentibus Meſopotamiae ac Alfyriae terris non ditioni ſuae adiectis? Verum Kedor Elamitarum rex dicitur. Quid refert? Ob regiam ſedem huc patrio more translatam Rex Per- B 2 ſidis 2) Geneſ. cap. My. 4) ibia.