Aufsatz 
De diversa imperii assyrici temporum computatione Ctesiae et Herodoti brevis disquisitio / Johann Peter Steinhauer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6,(6) multo ante Creſiae aetatem NXerxe⸗ graeciam quinquagies centenis millibus bominum inundauerit 2). Quod quidem ipſe ad rem affirmandam exemplum allegat 5). Tantane autem copiarum multitudo, quam Ninus comparaſſe fertur, terrarum orbem tunc temporis incolentium numero conueniret, nec ne, aeque, ac Huronum quidam catalogum romanorum ciuium, quin no- uerit, fieri nequibat. Annales, quos Cteſias commemorat, re- uera exſtitiſſe, ſacra ſcriptura ſaepius teſtatur c), neque quem- quam hoc inficias iturum arbitror. Licet non nulla, quae fa- bulis portentisque ſimilia eſſe videantur, ex Cteſiae ſcriptis ve- teres hiſtorici nobis referant; non ſtatim de his autor ille eſt reprehendendus, ac ſi confinxiſſet,& poſteritati imponendi gratia, excudiſſet, ſed potius fontibus, e quibus hauſit, id eſt, annalibus ſunt attribucnda, de quibus haec annotamus.

Scribendi artem iam mature in occidentali Aliae parte in- ualuiſſe inter omnes conſtat 4). Res igitur geſtae libris man- dari potuerunt, quod re vera accidiſſe, ſacer codex certiſſimo eſt teſtimonio. Deinde cum ea, quae Ninus& Semiramis geſ- ſerunt, incolarum traditione ac fama propagarentur prius, quam libris prodebantur; tum cum orientalium populorum imagina- tio iuſto viuacior nec non, qua pollent, ſuperbia res non niſi per macroſcopium, vt ita dicam, conſpicerent; praetereaque oculis ad rerum modum menſuramque determinandum vte- rentur e), res& facta non potuerunt non adaugeri. Sic com- ... Par- 6) Herodor. Lib. 7. Pag. mibi. J7.

5) apud Diodor Lib. II. pag. 93.

c) EFtb. cap. 6. 1. Esdr. cap. 7. 1. 2. G cap. J. 17.

4) Hambergers Nachrichten v. gel. Schriftſt. Th. 1.

*) Quid hac metiendi ratione peccetur, nos relata de Padagoniorum corporum magnitudine docere pofſunt.