Aufsatz 
De Chaeremone poe͏̈ta tragico / scripsit et fragmenta exhibuit Henricus Bartsch
Entstehung
Einzelbild herunterladen

101(Duum ante aliquot annos de Euripide quaererem Iphigeniae Aulidensis auctore, quam quidem fabulam praestantissimam Gruppius vindicandam censuerat Chaeremoni poetae tragico, Inatümes ut re ipsa ductus quae huius poetae disiecta membra per veteres soriptores sparsa laheseir wircuspicerem atque colligerem, alio tempore, si res ferret, de eo commentaturus. Ac Gruppii quidem illam de Iphigeniae Aulid. auctore Goniecturam qui inter viros doctos ample- ausssit fides neminem*). ffecit tamen elegantissimi vir judicii, ut hominum doetorum animi magis converterentur ad poetam, qui etsi non tam egregia ingenii monumenta qualis Auliden- sis illa Iphigenia est reliquerit, tamen non und nomine diguus est cuius memoria ab oblivione vindioeturn Nam poeticam Chaeremonis facultatem si spectes, non ad nativam ille Sophoelis elégantiam et candorem quae Gruppi perquam mirarerat sententia aàspiravit neque ab temporis sui quae artées litterasqjue infecerat labe et contagione immunem sese praestitit, sed tamen idem tanta praecelluissei videtur ingeni felicitate, vix ut habeas quem ex eiusdem deta- tis poetis tragicis lei anteponas. Fragmenta autem, quae, licet fractae tamquam tabulae, ex talis ingenil naufragio asservata sunt, nequenumero sunt perpauca' et- vero singulari quadam artis praestantia conspicua. Etsi autem alii passim de Chaeremone monuerunt; tum vero etiam, ex quo tempore nosmetipsi de hoc poeta quaerere in animum induxeramus, singula frag- menta collegerunt et de arte quaedam egregie disputaverunt, tamen nemodum exstitit, qui quicquid de Charemone apud veteres scriptores traditum servatumque est et ab recentioribus exploratum singulari quaestione ita componeret atque persequeretur, ut iusta poetae, quoad quidem hodie fieri potest, imago adumbraretur. Egit quidem de Chaeremone tragico C. J.

*) Nihil enim moror, quominus secum ipse pugnet unus Greverus: Euripides Iphig. in Aulis, besonders in ästhetischer Hinsicht. I. 1837. p. 4. et p. 9. 1