22
—;—;;;;·— Erinna Lesbia in Baucidis mortem. (Anth. gr. VII, 710.)
Baucidis ossa tego sponsae: loca moesta, viator, Praeteriens, Ditem sic reprehende ferum: „Invidus es Pluto!“— Tibi enim mea signa decorae Baucidis ostendunt fata severa nimis! Namque faces, Hymeni quae praeluxere sereno,
Incendere simul tristia busta rogi; Tuque, Hymenaee, sacrae socialia festa diei Mutasti in planctum funerei gemitus!—
Praæxillae Sicyoniae seoliunn.
Admeti monitum tu sequere, o care, bonos amans; *..„747 Sed prarum fuge, cui mens mala inest, officii immemor.
Amtae Epigrammata. 1) In caprum.(Anth. IX, 745.)
Corniger ecce caper Bromii, quam laeta retorquet Villosam in barbam lumina, luxurians
Et tumidus fastu, Nais quia per juga ludens Titillat setas saepe manu rosea!
2) Da gallum mortuum.(Anth. VII, 202.)
Non me tu, densis perscindens atra pennis, Amplius e lecto sole novo elicies.
Namque rapax clam te sopitum foelis adivit: Ungula cervicem discidit, heu! teneram!—
3) In Veneris imaginem.(Anth. IX, 144.)
Ilic Veneri sacer est locus, hic tranquilla sereni Aequora Neptuni cernere Cypris amat,
Et placidum praebet nautis iter: at freta saevaceoalr Divam formidant: en cito tuta silent!—


