Aufsatz 
De Apollodoro Pergameno et Theodoro Gadarensi rhetoribus / scripsit C. W. Piderit
Einzelbild herunterladen

29

post Hermagoram plane neglectam vidimus. Unde existimant, Ouinctilianus inquit ¹), ac- cidisse, ut qui diligentissimi artium scriptores exstiterunt, ab eloquentio longissime fuerint. Nam quod discipulis eorum fraudi fuit, ut aut si haec sola didicissent, satis se ad elo- quentiam instructos arbitrarentur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges alligati conatum omnem reformidarent, id et ipsum sacpe ad praeceptores pertinuit. Et quod Cicero ²) Her- magorae artem non tam ornamenta dicendi, quam apta quaedam et parata singulis causarum generibus argumenta continuisse dicit, id de Apollodori quoque rhetorice praedicari potest.

Sed de hac artis Apollodoreae indole postea videbimus, nunc ad definitionem rever- tamur, in qua primum utriusque scholae, Apollodoreorum et Theodoreorum, discrimen positum est. Nam adversarius nostri, Theodorus Gadarensis, arlem(r ̈ννν), non virtu- tem rhetoricen esse putavits). Ita enim dicit(ut Quinctilianus memoriae prodidit, ipsis eorum verbis usus, qui haec ex Graeco traustulerunt): Ars inrentriæ et judicalriæ et enun- ciatriæ decenlte ornatu secundum menlionem ejus, quod in quoque polest sumi persuasibile in materia civili. Ita plurimi auctores, quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias mu nierunt, atque in suam quisque induxit sequentes ¹⁴); et quum Apollodorus de numero et ordine quinque rhetorices parlium, inventionis, dispositionis, elocutionis, memoriae, pro nunciationis, cum aliis artium scriptoribus consensisse videatur ⁵5), Theodorei(id quod al- terum inter utrosque discrimen est) incenlionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tres ceteras partes posuerunt).

Inter has quinque partes praecipuam diligentiam Apollodorus, ut supra monuimus, in prima, inrenlione, posuit i. e. in excogitatione rerum verarum aut verisimilium, quae cau- sam vel quaeslionem probabilem reddant*). Totam enim oratoris materiam Hermagoras in causam et quaestionem diviserat.s), et inter plerosque rhetores certe convenisse vide- tur*), quaestiones esse aut infinilas, quae remotis personis et temporibus et locis cete- risque similibus in utramque partem tractantur, quam Graeci εσιν dicunt, aut fiuilas cum personarum, rerum, temporum, ceterorumque interpositione, quae drποσέςσαιιε a Grae- cis, causae a Romanis appellantur ¹¹).

De hoc vulgari discrimine causae et quaestionis, ab omnihus fere rhetoribus probato, et Apollodorus tamen et Theodorus aliter statuerunt. Ille enim quidquam aliud esse hy-

1) VIII. pr. 3.

2) Brut 78. 271.

3) Quinct. II. 15. 21.

4) Quinct. III. 1. 5.

5) Certe neque apud Quinctilianum neque apud alios scriptores quidquam ex arte Apollodorea af- fertur, qiuod a communi consuetudinc discrepet.

6) Quinct. III 3. 8.

7) Auct. ad Herenn. I. 2. 3.

8) Cic. de inv. I. 6. 8. sqq. Cf. diss. mea de llermagora p. 22 sd.

9) Quinct. III. 5 5.

10) Quinct. J. I. Cic. Top. 21. 79.