Aufsatz 
Observationum De Philodemi "ΠΕΡΙ ΟΡΓΗΣ" libro specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

OQuaecunque literarum antiquitatis monumenta sive ex ruinis Herculanensibus et Pompejanis sive ex vetustissimis Aegypti sepulcris in lucem proferuntur, cuncta esse grato animo accipienda ad unum omnes, qui studiis classicis favent, consentiunt, quippe quum quodvis vel minimum ad tempora illa melius intelligenda aliquid proficiat. Quo autem rariores ad nos alicujus rei uuntii pervenerunt, eo majori gaudio ipsa subito tanquam e tenebris oculis proposita impleat nos oportet. Quod et alias factum est et in ea opera cadit, quae a Philodemo composita post tot saecula interjecta ex aedificiis obrutis quasi ex carcere in libertatem vindicata sunt.

Inter Philodemi scripta, quem placitis Epicureis addictum fuisse constat, quum in universum nonnulla haud parvi momenti nobis ante oculos ponant, quae ad doctrinam philosophorum illorum illustrandam valeant, imprimis liber quidam continetur majori aestumatione dignus, quemreoν ον˙ν inscriptum ampliori operiέ τχ̈αςνεε insertum fuisse verisimile est. Egerunt quidem de ira inter Graecos Sotion et Plutarchus apud Stobaeum commemorati atque Bionem quendam et Chrysippum, quorum alter scripserit TreOν ⁶eσν⁷ alter εκοι mQπιαάν Philodemus(ed. Gomperz.) col. I. 1617. ipse affert; attamen haec scripta ex serie operum antiquitatis evanuisse recordatus commentationem Philodemi illam eo pluris aestimandam esse nemo non intelliget. Inter Romanos scriptores circum- spicientibus nobis Seneca philosophus solus occurrit, cujus tres libri de ira compositi lisdem de causis modo allatis studium nostrum excitant. Quae quum ita sint, ne super- vacaneum quidem esse ratus opportunitate data comparare, quid uterque et Seneca et Philodemus de ira in medium proposuerint, quantum virium tenuitas permittit, ita instituere mihi propono, ut obiter tantum de ratione ac via disseram, quam uterque in materia tractanda ingressus sit(omissa accuratiori quaestione, qualis differentia philosophica ex utroque opere evadat).

Quantum ex fragmentis Philodemi haurire licet, primis sex columnis auctor de ira ita disputat, ut inter morborum numerum eam referendam esse putet. Itaque xıεον eoœœꝝrsias hic illic sermonem esse, non minus voce aærgs eum uti invenimus. Qua de re comparandi sunt loci quales hi: col. II. 21. 22. lαοoi. col. III. 20 25. 16 qο⁴οσςν ο ε̈ννια‿οοο τα T06 τονυς☚, d0 dA ſzlτ vols dyοα π⁴νιεσυ

1*