X₰ —
DE 8Ss vOCIBUsS CUM v. Arox RADICIT
—
US COGNATIS.
Ad studium veri, antiquis potissimum literis dicatum, quo et nostra schola nititur, aliquo modo significandum, offero fragmentum quaestionum, quas de notione sancti antiqua instituere coepi. Propterea hanc scriptionem in medium profero, quoniam mihi(sensim paulatimque) contigit, ut literarum, quae ad eius argumentum pertineant, partem maxime necessariam conferre potuerim. Ceterum arcti huius speciminis fines ex angustia loci praescripta pendent. Prae ceteris principium vocum, quas indicavi, exponere et satis demonstrare volui; deinde ne vocibus quidem ex ea radice, cuius stirpem expositurus sum, in Latio natis(v. sagmen, sacer, sancus, sancio, sanctus) explicandis, nec no- minibus atque verbis, quae Graeci ex vocibus simplicibus, de quibus dispu- tabitur, partim flectendo partim componendo formarunt, lustrandis locus con- cessus est, ne dicam de familiis vocum ceterarum, quae sancti notionem ex- primunt vel ad eam spectant, sicuti de comparatione linguarum aliarum. Ne- que adiectivis, quibus Germani sanctum sacrumve significant, usus sum interpretandis in vocibus Graecis, quum illa ipsa primum per se spectanda sint. Pariter de principio, consilio atque ratione quaestionum earum huiusque parti- culae et de rebus, quae huic disputationi affines sunt, alio loco dicendum erit*). Sectio II huius commentationis maxime dicatus est refellendis iis scriptorum, quos contuli, doctrinis, quae sententiae Sectione I demonstratae adversabantur; in ea quoque parte loci penurià impeditus sum. Utinam nihilominus haec scriptio aliquid conferat ad discrimen vocum earum explicandum atque admoneat viros, maiore litterarum apparatu instructos, quam quo frui hucusque mihi licuit, ut quaestionem, quam inchoavi, absolvant!
1) Alterum specimen earum quaestionum lexilogicarum de vocibus, quae notionem sancti exprimunt, propediem in lucem prodibit hoc titulo: Notio vocis religionis Romana per se spectata. Libri Duo cet, Lipsiae ap. Theod. Fischer 1838.
2 4
1*⁴


