Aufsatz 
Quorundam anabaseos Xenophonteae locorum explicationes
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17 1 1.

scriptoris orationem inserenda putet, eamque ad suum in- genium fingat.*)

Neu-

*) Inprimis tum studio maximo in scriptore emendando versan- tur, quum ab ipso erratum est. Exemplum praeclarum vexatis- simus est Taciti locus Annal. II, 8.Classis Amisiae pontibus absumpti. Hic enim locus sine omni vel unius literulae mutav tione potest explicari, dummodo teneamus, et Tacitum errori- bus obnoxium fuisse. Ipse enim l. modo scripto contendit, Ger- manicum errasse, quod non subvexerit h. e. crrasse, quod mi- lites navibus, quae tamen in promtu erant, in dextram fluminis Amisiae ripam non pervexerit. Ipsum autem Tacitum si rem haud bene intellexisse sumamus, error Germanici, in quem ob rei mili. taris insignem peritiam, minus quam in Tacitum cadere posse vi- detur, plane nullus erit. Germanicus enimnisri pontibus prae- ridiisque impositis, dare in discrimen legiones haud imperato- rium ratus(cf. Taciti Annal. II, 11.) non subvexit(quid enim factum esset, si subvexisset et, a Germanis in dextra ripa fusus, navibus salutem petere debuisset? nonne milites in sum- mum paene discrimen dedisset?) sed plures dies pontibus effi- ciendis absumsit, ut tutius progredi et urgente necessitate le- gionibus consulere posset. Cf. Caes. B. G. IV, 17.(Caesar Rhenum transire decreverat: sed navibus transire ne- que satis tutum esse arbitrabatur, neque populi Romani aig- nitatis esse Statuebat.) et locc. ibi a Gronov. laudata. Cae- terum probe scio, non hujus loci esse modo scriptam Taciti explicationem. Quum vero mihi in theologico opere jam ali- quamdiu versante(cf. quae in dissertationis meae[a. 1824.

5.