Aufsatz 
Quorundam anabaseos Xenophonteae locorum explicationes
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

centi vel plures, arma gravia ferentes, deficere debeant, in itinere morique? Sed cur, inquis, Xenophon hoc non narra- vit? Si fame absumti illico mortui essent, hoc, credo, ad- didisset. Quum autem inopia ciborum non tanta esset, ut protinus fame milites morerentur, sed sensim ii sensimque corporibus fame debilitatis morte abriperentur; quis postu- labit militum singulorum mortis enarrationem? Patet igi- tur causa, ob quam de militum morte, qui vel in deserto vel eo relicto occubuerant, nihil a Xenophonte sit per-

scriptum. Sed cur instituta est lustratio altera? Sciebant siue dubio singuli duces, quot milites habuerant! Significant

igitur eo quod milites suos denuo recensent et numerum in- eunt suam de militum copia dubitationem! Quace ipsa dubi-

tatio omnibus iis rebus nitebatur, quas adhuc memoravi. Haec de hoplitis! De eo vero, quod Xenophon cap. VII.§. 10. quadringentis hominibus majorem peltasta- rum numerum affert, quam qui capite II.§. 9. scriptus lege- batur; quid restat, nisi ut sumamus, dνοςσα*ς illos septingen- tos, quorum jam supra mentionem fecimus, ferme omnes peltastarum cohortibus a Cyro additos esse. Longo itinere multis laboribus fameque etiam hi indies adeo diminuti sunt, ut in cap. VII. peltastarum numerus quadringentis tantum militibus major sit, illo priore in cap. II. relato, li- cet quingenti fortasse aut plures in itinere νοεες aocesserint. Electi enim esse videntur, qui idonei erant, ad gravem ar- matu-