11
actionem suam resumentes auctoritate apostolica et domini nostri Archiepiscopi nos a divinis cessare fecerunt usque quo dictus Eberhardus secundo est ejectus. Eadem quoque auctoritate vidua ipsius Adelheidis eum filio ipsius similiterque Wernherus Hosechen eo, quod ei in eadem successerint injuria, excommunicati sunt. Nunc tandem heredes et amici ipsius Eberhardi tam miserabili miserantes ejectioni certum compassionis ei exhibuerunt signum. Ad passos ab eo injurias devote ve- nientes ablatorum restitutionem cum condigna satisfactione obtulerunt et secundum formam a judicibus eis prescriptam persolverunt. Convocatis namque in ipso terri- torio, quo dicta bona sita sunt, clericis et laycis in convicinio morantibus, quorum nomina subscripta sunt, vidua Eberhardi cum filio suo resignante Wernhero injuste ab eis acceptam eorundem bonorum advocatiam manibus et calamis dictis sancti Johannis bonis pro se suisque coeredibus et subditis coram omnibus renunciaverunt. Wernherus in sacrosanctis reliquiis juravit, se nunquam deinceps ad eadem bona sine dicti capituli consensu accessurum nec alicui warandiam eorum daturum, idem et vidua et filius ipsius promiserunt. Ad hoc etiam promissum est, si, quod absit, aliqui supra nominatorum vel aliqui occasione sive auctoritate ipsorum dicta bona invaserint et hoc in ipsos probatum fuerit, ipsi ecclesie sancti Johannis in XXVI marcis teneantur. Tali accepta securitate et satisfactione cantor dicte sancti Johan- nis ecclesie Sigewinus litteras protulit delegatorum judicum sedis Mogunt. continen- tes, nobis ipsorum auctoritate esse indultum, ut ipsum Eberhardum excommunica- tione prius absolutum inter fdelium sepulturam reciperemus utque viduam ipsius et filium et complices ipsorum absolutionem petentes absolveremus, quod et fecimus et per omnia tenore mandati servato Eberhardum infra ambitum ecclesie nostre locavimus. Hec autem ut sine oblivionis obfuscatione memoriter possint teneri, conscripsimus et sigillo ecclesie nostre roboravimus, testium nomina adnotantes que sunt hec: Wigandus et Orto canonici in Werberg. Hartmannus decanus in Wini- den. Wetzel plebanus in Amene. Conradus in Bucheseke. Wibboto sacerdos. Layci: cingravius in Merlouwe, cingravius in Quecburnen. Guntramus advocatus gener dicte Adelheid. Herdegen. Gerlacus advocatus. Theodericus de Iringishusen et Cunradus frater suus. Herman Robuso. Cunrad Wiseguckel. Rudolf Ginemunt. Acta anno incarnationis dominice MCXCIX ²s²) in cimeterio in Merlouwe Kalen- dis Augusti“. 3
Aus dieſer Urkunde ergeben ſich folgende Thatſachen. Ritter Eberhard von Merlau hatte
Anſprüche erhoben auf einige Güter in ſeiner Nachbarſchaft, welche die Kirche zu St. Johann in Mainz ſeit länger als 60 Jahren als die ihrigen angeſehen; er hatte mit Gewalt Beſitz ergriffen und den Ritter Werner Hoſechen als ſeinen Vogt eingeſetzt. Gleichermaßen hatte er den Kirch⸗ ſatz in Felda(Velle), den die Kirche zu St. Johann ebenfalls anſprach, ſich angemaßt. Der Erz⸗
²³) So— 1199— iſt zu leſen und nicht 1190, wie bei Würdtwein, was ſich ſchon aus dem Umſtande
ergiebt, daß die Bannbulle vom Jahre 1197 iſt, welche jener Wirberg⸗Merlauer Urkunde vorausgegangen ſein muß.
2*


