Aufsatz 
De locis quibusdam Acharnensium, Aristophaneae fabulae, disputatio / Frdr. Lotz
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Arisiophanis Acharnensium comoedia, post Elmsleium diu neglecta, nostro tempore saepius est tractata. Itaque et Blaydesii, Muelleri, Ribbeckii editiones exstiterunt, neque Meinekius in Vindiciis Aristophaneis nuperrime, ut quasi editionis supplementum sint, editis eam neglexit; multa praeterea singula a viris doctis variis occasionibus allata sunt. Atta- men, quum permulta restent, quae aut emendatione aut explicatione egeant, operae pre- tium esse censeo, de locis difſicilioribus separatim disputare. Atque nunc quidem de prima hujus comoediae parte(v. 1 203) egisse satis habeo ceteris alii occasioni relictis. Ita vero hanc disputationem instituam, ut omissis eis, quae aut ab aliis jam ad certum finem perducta aut ita constituta sunt, ut nihil neque emendatione neque explicatione profici pos- sit, ea sola, quae nova et aliquo modo probabilia videntur, proferam.

II.

In primis igitur nobis disputandum erit de Dicaeopolidis, cuius in hac fabula prota- gonista partes agit, patria, quum alii Acharnensem alii propter versum 406 lααmπνς 1. XO**νdσ έꝓ, ut nunc legitur, Chollidam eum esse judicent.

Equidem eis assentior, qui Acharnensem eum existimant. Nam Acharnensium pagus carbonum abundantia excellens et v. 34 significatur, ubi Dicaeopolis, quanta carbonum copia in patria sibi ante pacem fuerit, laudat, et v. 89, quum pace facta carbones ei sup- peditent; neque quum Dicaeopolis v. 182 agros suos bello vastatos esse queritur, de alio atque Acharnensium pago cogitari potest, quem belli initio plane ab Archidamo vastatum esse et Thucydides in secungo historiae libro narrat et chorus multis hujus comoediae locis conqueritur; tum hic pagus, ex quo tria milia graviter armatorum in bellum proficisce- bantur(Thucy. II, 20), tanti erat Athenis momenti, ut ex eo hominem, qui pacem defen- deret, eligere aptissimum videretur, praesertim quum alii Acharnenses, qui pro bello lo- querentur, in hac ipsa comoedia Dicaeopolidi opponerentur; denique vetus quoque enar- rator in adnotatione ad v. 34Gννασ☚αας ποιτ Toëro ATαονέαννν s³⁴ον, O0T01 ε πονινυ⁴σν Jœzeg xui ot dενμέκ̈ννοι πα omνꝛĩ ,-²½‿οέαασι eam sententiam confirmat, quamquam ejus

explicationem non plane probandam esse postea videbimus. 1