Aufsatz 
De symposiaca Graecorvm elegia / Nicolavs Bachivs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13 4

tns ³⁰) unde inchoatur eadem coneluditur syllaba brevi. Quam ob rem vero haud ita dissimile est Dionysium singularem elegiarum formam ad scoliorum poesim ita accommodasse ut eandem fere quam amphibrachys pes induit naturam quodammodo in versibus ipsis integræ elegiæ imprimere eo- que modo elegidia symposiaca scoliorum instar tanquam in orbem torquere conaretur.

Sicut metricam elegiarnm rationem iusto artificiosiorem, ita sententias quoque et ipsa verba quasi calamistris inussit Dionysius renitente natura atque invita Minerva, id quod vituperavit iam Aristoteles Rhet. III, 2 p. 1403a ed. Bekker. à0⁴ E νν τας συνναᷣαάς õαναßtic,, Scv 117) deiag ꝓνναναεεα§ᷣ⁵eνmς, oloy fioνασαος οωοσυσνOοď 6 Xalxoug dv Tog dεεοαςσ ᷣνιυσν ᷣαl⁵ννσ υ εοιmσυ, c dνασ †οωυνα †ςέανσm Ʒε ueεrασν doνμοιεσ ρσάυννα. In quem locum Maioragius ita animadvertit:«IMagua diligentia adhibenda est in transferendo, quon- iam non tantum in rebus peccatur sed etiam in verbis atque adeo in syllabis ipsis ac sono verbo- rum, si voces quæ transferuntur syllabas habent insuaves atque asperas, et res ipsa iucundas ac suaves requirat. Tune enim syllabæ sonique iucundæ vocis signa esse non possunt, in quod vitium incidit Dionysius. Is enim in suis elegiis poesin appellavit ανννν Ko*ο⁸, i. e. stridorem Calliopes. Quamvis enim ambæ voces sint, hoc est, et poesis et stridor, tamen bæc metaphora vituperanda est quæ ſit in voce aspera nihilque significante; nam stridor aspera vox est nihilque significat præter inanem quendam et odiosum strepitum: at pocsis vocem habet iucundam, suavem, amabilem et bene significantem; itaque non stridor aut clangor aut strepitus, sed cantus aut oda aut harmonia Musarum vox est appellanda. Neque solum asperitas soni sed ipsa metaphora ma- gnopere est reprehendenda, cui plus minus similes hodieque in cxigufs Dionysit reliquiis cumulantur atque subinde ad nauseam paæne repetuntur, ut ⸗roονπκινοσιέηνmJωοινσις, doiddς dνπmποοmοεενενν v70˙- Ouxoν(pro xοτππιαεέον), Suvoug oivoxostν, eioeoim αοσσσσ do, dOe&aꝝ ouα u Lincv, Guνuοᷣiouν væõtaht. Quare Dionysius invita pæne Minerva ad pocticam artem accessisse statuendus est.

Ipsa autem Dionysii carmina elegiaca maximam partem minoris fnisse ambitus caque tanquam flores coronæ innexa haud improbabiliter suspicatus est Osannus, quandoquidem quinque versiculis ab Athenæo servatis(fragm. 1) integrum elegidion conclusum esse videtur, quo tanquam proœmio Dionysius totum symposiacarum elegiarum anthologium Theodoro cuiddam, ipsius haud dubie amico et compotori, dedicasse censendus est: 42 Oe6οε, deᷣνν τινννει ποπινmQνοοανιέιυνννν εμ oαμmνQἀον roi*σιν. Quod secundo loco exhibnimus fragmentum, quod identidem initium elegiæ esse videtur, ab eodem Athenæxo XV, 3 servatum est, omisso tamen poelæ nomine; sed quoniam paullo superius duo Dionysi fragmenta laudantur et posterius quidem his verbis: ex 10 ν dlν εενε, etiam id quod tertio loco ita affertur: α ασ õoΤÜf, r0ντν τ ⁵επιι ν uεᷣανννκνννιεννο T1◻ ⁸0, Dionysio vindicandum est: quo quidem fragmento post alios(ut videtur) lusus iocosque symposiacos cottabum proponit tertium instituendum sociosque quomodo Iusum rite aggrederentur edocet. Fra- gmento 4 vinum nescio quod vetustum et peregrinum illustri laude celebratur idemque metaphora minus audaci vocatur dõο*ναο πνeOς εᷣ iog, quam qua versu 5 cloquentiæ earminumque amici appellantur MouGονεεᷣσ, fragm. 5, 2 compotores œunιοoiu vaæũtct ac auixG SOTt. Fragmenta 6& 7 e symposiacisne elegiis decerpta sint ipsorum argumentum haud satis declarat.

3⁰) Vid. Vlrici hist. poesis Græcæ II p. 38831.