DE SVMPOSIACA GRECORVM ELEGIA.
Sieut omnis Græcorum poesis tanquam arbos patulis diffusa ramis ad tria revocatur genera, epicum, lyrieum, scenicum, unde tanquam e tribus eiusdem trunci ramis surculi quidam exierunt, ita elegia quoque, Ionicum 1ελ ο*α, etsi triplicem potissimum viam ingressa modo res publicas morumque præ- cepta(&εꝓνειᷣ πιτννι* να ι⁵νινιι) modo querimoniam(εeειεdςα ⁹◻ννι⁴ιοντ) modo amorem(cle- Teid ε&υντια) distichis inclusit, e communi brachio recentes emisit palmites novis deliciis luxurian-
tes. Sic ex politica elegia paullatim profecta est heroica, ab erotica haud ita aliena esse videtur elegia convivalis(Geνναιιοσισαmν), quandoquidem sine Baccho at Gerere friget Venus. Afquc anti-
quissimo iam tempore Græcos convivia cantu saltuque ornare solitos testis est Homerus, qui Odyss. XXI, 430 1Omπιν ας †2oρα ait esse drνsναα dase, atque XVII, 271 qGνυννν meminit, ij» dν Oνm ,—˙½̈eol iσσασν εαοmνν qui quidem mos posteriori demum ætate scoliorum poesim produxit. Scolia autem ipsa quanquam proprie ad Eolicum ενοο referuntur, tamen, quæ admirabilis eorum est varietas, elegiacam quoque interdum induerunt formam, quam alii quidem poefæ non deflectentes de via omninm communi, Dionysius autem qui 6 Xalνοο appellabatur ita ad conviviorum usum accommodavit ut, etiamsi fortasse non omnes, quasdam tamen elegias sympo- siacas a pentametro inciperet eodemque terminaret. Atque F. Osannus, qui nuper in convivalem Græcorum elegiam diligentius inquisivit in symbolis ad historiam litterarum Græcarum et Latinarum Vol. I p. 53 sq. haud improbabiliter suspicatus est tibia aceinente, velut omnino carmina elegiaca, ita in conviviis quoque scolia ut ita dieam elegiaca esse recitata sive ab aulœdis mercede conductis sive ab ipsis etiam potaloribus.
Poetarum vero qui versibus impariter iunctis conviviorum iucunditatem ornarunt atque exco- luerunt reliquiæ servatæ sunt partim insigniores, ANACREONTIS TEII, XENOPHANIS CO- LOPHONII, TIEOGNIDIS MEGARENSIS, SIMONIDIS CEI, IONIS CIIII, EVENI PAnII, DIONVYSII ATHENIENSIS. Osannus I. c. p. 42 sq. huc rettulit etiam Archilochi fragmenta 3 et 11, quæ tamen, si quis summam rerum collegerit, bellici potius quam convivalis argumenti esse
sibi persuadebit, quemadmodum de lIugubri elegia Spec. I p. 14 ostendimus.


