9
Rectore Acad. D. Franz emendicaverat. Quam exclusionem cum doleret pater, multis et lacrimis et precibus et novi Rectoris D. Valentini, intercessione factum est, ut schedulam exclusoriam de tabula detrahendam jusserim, ea tamen conditione, ut exclusus delictum agnoscens veniam eius prius a me peteret.
Die 11. Ianuarii Teutonica oratio soluta(freigehalten), solemnis admodum habita fuit a Friederico Ludov. Wittich in honorem a Deo dati Serenissimi. principis Ludovici, ad quem actum programmate ianuis Paedagogii adfixo, invitavi. Actui interfuerunt ex Academiae proceribus DD. Grolmann, Franz, Weber, Prof. Kortholt DD. Liebknecht, Verdries, Mayer, Arnoldi ex con- siliariis Consistorii et regiminis Zang et Rayss, pastores item civium, et magna studiosorum cohors. quos Musica cum primis delectabat. Primus hic est actus oratorius, adeo solennis quem hoc paedagogium celebravit ¹).
Post examen vernale lo. Petrus Kühn, primae classis discipulus, ordine decimus septimus exemtionem sui ex paedagogio instanter flagitavit, impetrare vero non potuit, cum quod nondum ordo ipsum tangeret, tum quod admodum inidoneus(sic!) esset. Ivit ergo Marburgum et inscrip- tionem emendicavit; quo cognito exclusus a me fuit die 22. April. Accessit eodem die malitiosus scholae desertor, veniamque delictorum petiit; admissus est, fide de novo data, sed quam turpiter postero die fregit, deposito pallio ²) gladium gerens, et Paedagogium deserens, qua de caussa rursum a me relegatus et tamquam vomica eiectus fuit. Mox ad Serenissimum detuli negotium ac parenti hujus immorigeri(sic!) filii multa decem imperialium imposita est. Vide supra rescripta Principum. Die 1 Oct. praedictus Kühn me denuo accedens, obedientiam mandato principis praestiturus, paedagogium frequentare iterum coepit, serio a me et Praeceptoribus nominatim M. Eberweinio et M. Draudtio admonitus, ut ne turpi fuga iterum elaberetur. ni graviorem poenam experiri vellet. Tandem ³) die 2 Novembr. dimissus a me fuit ex Paedagogio, postquam sedulum se et morigerum praebuit.
KO 1721 Die XVI Iul. D. Weberus*) filium, ob leves quasdam plagas inflictas, Paedago- gium deserere iussit, nec me, nec praeceptoribus, ullo modo renitentibus, amisimus enim petu- lantissimum aeque ac negligentissimum discipulum, receptus tamen iterum fuit an. 1722 d. 15. Apr. intercedente patre et meliorem vitam spondente filio.
Anno 1721 d. 30 iun. illustrissimus Dom. Io. Guilielmus S. R. I. Comes(Reichsgraf) ab Erbach cet. in paedagogium receptus est ⁵).
Ein beſonderer landgräflicher Befehl hierzu war am 26. Mai 1721 ergangen.
Circa 1720 erſtatteten auch auf hochfürſtl. Befehl ſämtliche Praeceptores Classici ihren unterthanigſten Bericht, woher der bisher angegebene Verfall bemeldt. Paedagogii komme auch wie etwa ihres wenigen erachtens demſelben abzuhelfen.
1721 d. 31. Jul. erfolgte eine Warnung an die Univerſität diejenige paedago- gicos die ſich damals eigenmächtiger weiſe eximirt und Degen angehängt, weil ihn. die Exemtion in der Claſſe verſagt worden, ia nicht anzunehmen.
Anno 1722 d. 18. Iulii, Io Henric. Fuchs, Niederohmensis, qui propria auctoritate sese Paedagogio subduxit, neq. vel mihi, vel praeceptoribus, etsi aliquoties monitus, valedixit, tanquam desertor disciplinae publicae in tabula nigra proscriptus fuit; similiterque eädem ob causam anno 1723 Io. Henr. Hartmann Giss., Ioh. Christoph Busch Weimariensis, Georg Henric. Roeder Gissensis transfuga et desertor, qui ubi rediit et delictum agnovit, praevia castigatione publica,
¹) Der erſte Aktus in Gießen: verhältnismäßig ſpät gegenüber dem Brauch andrer Schulen.
²) Der Mantel war bis Ende des 18. Jahrh. das ſtatutengemäße Abzeichen des paedago- gicus, der Degen: des Studenten.
³) tandem! Die Reu' war kurz— einen Monat!— nur der Wahn war lang.
*) Der Typus Weber iſt unſterblich. Es iſt in dieſem Fall wohl Immanuel Weber, Prof. jur., der 1726 als Prokanzler ſtarb.
³) Er hat 2 Jahre mit großem Nutzen hier gelernt u. wurde zur Diſtinction ſeines Standes allein, aber öffentlich unter vornehmſter Aſſiſtenz„mit Ruhm eximirt“.„Man hielt ihm einen beſondern Tiſch und Stuhl im Pädagogio und tractirte ihn überhaupt ſeinem Stande gemäß.
2


