21
latine scribendi artem adhibendas esse putet, quidnam dubitet, omnem latinitatis ejus suspi- cionem tollere, non video: praesertim quum sit verisimile, scriptoris, qui eam dictionis artem, qua summa latinitatis elegantia atque integritas continetur, optimi cujusque adaequet, universum dicendi genus esse imitatione dignum. Sed ad rem nostram explicandam re- deamus.
Qui de periodorum doctrina scripserunt, ¹) genera earum aut ex numero rationeque membrorum aut ex generibus dictionis his tribus facere solent, summo, medio, infimo. Quod quamquam equidem non improbaverim, tamen genera haec, poeticum, historicum. oratorium, id denique, quo docetur, plane negligenda esse negaverim. Nam eam divi- sionem, quam illa faciunt, non sufficere ad omnes proprietates periodorum satis perspiciendas jam apparet. Quod quo magis intelligatur, cum eis historicarum periodorum exemplis, quae supra ex Livio conscripsimus, eo maxime loco, quo de proelio ad Trasimenum lacum facto scribitur, hae Ciceronianae conferantur. Quibus inter se collatis non difficile erit ad co- gnoscendum, quid inter eas periodos oratorias, quibus tota vi et vehementia oratoris res agitur et historicas, etiamsi his graves res contineantur, intersit: idque non rebus solum, quae tractantur, sed etiam verborum collocatione ipsa.
Cicero de Clodii seditiosis turbulentisque actionibus et intolerabilibus injuriis hisce ver- bis dicit: 2)„Sed ut revertar ad illud, quod mihi in hac omni est oratione propositum, omnibus malis illo anno scelere consulum rem publicam esse confectam, primum illo ipso die, qui mihi funestus fuit, omnibus bonis luctuosus, quum ego me ex complexu patriae conspectuque vestro eripuissem et metu vestri periculi, non mei, furori hominis, sceleri. perfidiae, telis minisque cessissem patriamque, quae mihi erat carissima, propter ipsius patriae caritatem reliquissem, quum meum illum casum tam horribilem, tam gravem, tam repentinum non solum homines, sed tecta urbis ac templa lugerent, nemo vestrum forum, nemo curiam, nemo lucem aspicere vellet: illo, inquam, ipso die, die dico? immo hora atque etiam puncto temporis eodem mihi reique publicae pernicies, Gabinio et Pisoni pro- vincia rogata est.“—„Mitto eam legem, quae omnia jura religionum, auspiciorum, po- testatum, omnes leges, quae sunt de jure et de tempore legum rogandarum, una rogatione delevit; mitto omnem domesticam labem: etiam exteras nationes illius anni furore conquas- satas videbamus. Lege tribunicia Matris magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est fanumque sanctissimarum religionum venditum pecunia grandi Bro- gitaro, impuro homini atque indigno illa religione, praesertim quum ea sibi illa non co- lendi, sed violandi causa appetisset: appellati reges a populo, qui id nunquam ne a senatu quidem postulassent: reducti exsules Byzantium condemnati tum, quum indemnati cives e
¹) Bi potissimum sunt nominandi: Lehmann, Allgemeiner Mechanismus des Periodenbaues. Danzig 1833. — Naegelsbach, Lateinische Slilistik für Deutsche. Zweite Auflage. Nürnberg 1852. pag. 416 ss. ²) Orat. pro Sestio 24, 53. 56. 57.


