20
Sed ad hujus generis periodorum, quibus res narrantur, rationem recte aestimandam satis multa exempla attulisse videor. Id genus maxime circumductum appellaverim vel circumscriptionem, in qua verba ita quasi circumducantur, ut principium eorum ex- tremae parti respondeat; quibus duabus rebus ceterae partes in unum circumcludantur et inter se contineantur. Alterum autem est genus, non minore arte confectum, quam con- tinuationem potius appellaverim, hoc est membrorum seriem, in qua res rebus annexae sunt ita, ut vinculo tamen satis valido jungantur. Cujus generis est hoc, quo pars proelii ad Trasimenum lacum facti describitur:„Erat in tanta caligine major usus aurium quam oculorum. Ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium paventiumque clamores circum ferebant ora oculosque: alii fugientes pugnantium globo illati haerebant, alios redeuntes in pugnam avertebat fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequicquam impetus capti, et ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat, apparuitque nullam nisi in dextra ferroque salutis spem esse. tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova de integro exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis ante- signani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua legione miles aut cohorte aut mani- pulo esset: fors conglobat et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapido amnes, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.“¹)— Ceterum quanta vis et jucunditas in utrisque periodis Livianis insit, quanta concinnitatis, numeri, compositionis varietas, tum demum maxima cum admiratione intelliges, quum totos locos, quibus vel res praeclare a Romanis gestas aut calamitosas, vel quorundam virorum exi- miam fortitudinem scribit, animo ad artem dicendi maxime attento perlegeris: ut certamen Horatiorum et Curiatiorum, pugnam Regillensem, proelium vel ad Trasimenum lacum vel ad Cannas factum, quasdam seditiones. Mirari vero non licebit, quum non in omnibus rebus eandem ubertatem praestantiamque dicendi aut aequabilitatem atque concinnitatem, sed interdum negligentiam quandam inveneris.
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, Quem bis terque bonum cum risu miror, et idem Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus. ²)
Dormitet aliquando Homerus, dormitet Livius: neque tamen propter eam rem aut alter bonus, vel potius optimus poeta non erit, aut alter optimus historiarum scriptor inter Ro- manos haberi unquam desitus est. Quod si quis periodis Livianis tantum tribuit, quas ad
¹) 22, 5, 4. ²) Hor. ep. 2, 3, 357— 59.


