190
ex annuis perpetuisque collegis sapienter compositum.— Is certe, qui de gymnasiis academicis dijudicare conatur, bene sit memor, practer alia, praepositorum quoque decisio- nes et dispositiones aequas aut iniquas in ea influere, neque solum in academiae vicinia, sed in rerum scholasticarum institutione omni investiganda esse hujus illiusve gymnasii academici commoda aut incommoda. Legitur statutorum academiae nostrae titulo LXXVII,„ad academiam bene con- stituendam apprime opus est, ut scholarum, praesertim paedagogiorum accurata habeatur ratio, ne, istis neglectis- eum ipsa academia postmodo male agatur.“— Simili modo omnes, in tanta de rebus scholasticis sententiarum discre- pantia, uno ore semper consenserunt, adolescentes, sin- gulis disciplinis in academia operam navantes, viles esse, nisi bene fuerint imbuti propaedeuticis, quas vocant, literis, et moxribus integris. Summi igitur est momenti quaestio: num academia academiois gymnasiis Se ipsa tandem corrum- Pat et perdat?— Quod quis ausit probare? Haud raro qui de rerum causis promulgant deteriora, aut celeri judi- cio se ipsi decipiunt, aut veram animi sententiam dissimu- lant.— Idcirco caveatis, ne praegravetis academiam, ei duntaxat imputantes ceterarum ejusdem urbis scholarum vi- tia multifariis causis adscribenda!.
Per-


