Aufsatz 
De Paedagogiis Academicis : Prolusio scholastica, qua ad Paedagogii Academici solemnia verna, DD. XXVIII, XXIX, XXX martii, MDCCCXXII rite celebranda, literarum fautores, qua decet, observantia, invitat / Io. Val. Klein, Philos. D. Paed. Acad. Collega
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18 victum pertinentium et doctrinarum singularium professores academicos contemtioris sui muneris scholastici perdat ho- norem.*) Cavendum academiae magistro, ne obtorpescat uno eodemque doctrinae tractandae more; cavendum gym- nasii pracceptori, ne vilescat trita propaedeumatum via; cavendum utrique, ne in literarum quasi mare mortuum de-

labantur. Optimus quisque cum aequalibus libentissime hoc eavet.

Consideretur porro, quatenus paedagogia, in urbibus aca- demicis instituta, academiae ipsi sint annexa? Magni porro interest, quibus fruantur superis? utrum singulis, an coop-

tatis; num secundum suoccessionis normam quotannis casu quodam mutatis, necne? Cum non sit hujus loci, disquirere hac de re haud levi, unum adjiciamus: provideatur, ne superorum quoque vi aut obsolescant, aut pro fluxis dierum commutationibus turgescant. Sit igitur superorum collegium

eX

*) Utinam calcaria illa omnino sint salutaria! Iusta et digna bene meritorum gymnasii academici praeceptorum aestimatione et remuneratione hoc potest effici. Redundant praeceptorum lacta et tristia in discipulos omnes, qui non libros solum cum iis, sed et vultus mentesque eorum explicant, neque sane sa-

lutari modo afficiuntur quotidiano virorum offieacium ore afflictiori aut acerbiori.