Aufsatz 
De Paedagogiis Academicis : Prolusio scholastica, qua ad Paedagogii Academici solemnia verna, DD. XXVIII, XXIX, XXX martii, MDCCCXXII rite celebranda, literarum fautores, qua decet, observantia, invitat / Io. Val. Klein, Philos. D. Paed. Acad. Collega
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

riorum tironumque exercitu commilitat, aeque libenter duc- tus praeceptorum vener andorum monitu, ac commilitonum dignorum exemplo? an, qui spem effusam, aut timorem imbellem animo concipiens, notione caret varia et distine- tiore de rebus literariis tam procellosis, quam tranquillis?

Summatim universimque hic loquitur, et cum nulla omnino sit regula sine exceptione, cum hac potius firmetur illa, ne objicias: hic vel ille puer, aut juvenis, melius edu- cabitur domi, rure, etc. Quis est, quem fugiat, tot esse sensus et ingenia, quot capita, et animi aeque ac corporis dotes ita esse permixtas, ut nusquam reperiantur pares? Cur tamen negas, certum vitae studiorumque genus certosque labores junioribus omnibus esse aptos et salutares, sicut probas aut suades alimenta quaedam universis? Si qui sunt, quos haud opportune receperint gymnasia academica, num desunt in scholis reliquis deperditi? Quod de acade- miis ipsis Steſfens(in libello: Ueber Deutschlands protes- tantische Universitäten, 1820) scripsit: Sollten wir jede Thorheit derer, die auf Universitäten ihre Zeit verdarben, verantworten, so miissten wir auch Anspruch machen auf jede Tugend und jegliches Verdienst der Männer, die, von uns einmal gebildet, an der Spitze aller Geschäfte des Lan-

des glänzen ad scholas omnes plus minusve adhibeatur. Quem-