1. 11 tis moribus sponte operam navantes; videt indies auctam in- ter aequales eorum auctoritatem. Non desunt viri, diver- sarum doctrinarum vivae quasi imagines, quorum tamen fama divulgata non in iis solis considerare sinit cujusvis generis scientias; nam pro judicio publico jam juniores facilius dis-
cernunt inter literas ipsas earumque professores et culto- res, matureque ita animus extollitur uc spes firmatur aut ean- dem metam attingendi, aut altius adeo adscendendi, dignius forsan aliquando literas atque artes profitendi et adhibendi. Neque solum scholam relinquentis, ut in civium academico- rum numerum recipiatur, SPes minus est praepostera et per- versa, sed parentium quoque de abeunte lacrimae rariores manant, cum sint persuasi, filium, non per plane innotum aequor vela daturum, bene gnarum esse saxorum vadorumque academicorum, aeque ac terrarum petendarum, quasi insu- larum laudis gloriaeque verae. Tirones academicos, sub vulpecularum irrisorio nomine, majorum jam abusu, inter- dum circumventos et quasi jactatos„ pro aequalium Petu- lantiori judicio aeque circumscribendos succutiendosque rarius invenies numero talium, qui, nullis praejudicatis ducti opi- nionibus et parum novi in libera republica literaria conspi- cientes, facilius sua manent in statione. Quis enim puer, aut juvenis, literis deditus vitam vivit in campo uberiori et ampliori? Num, qui denso tanquam veteranorum, stipendia- b 2. riorum


