— 46—
15. Si vere credis, pia vita sequatur oportet, Contra falsa ſides, si male vivis, erit. Nec tibi dulcisoni prodest modulatio cantus, Si renuis Domini jussa tremenda sequi. Laudet lingua Deum, laudet cor, vitaque laudet, 20. Ut tandem aeterna luce fruamur, Amen.
Andreas Steinius Sontranensis in scholac Cassellanae admiaistratione —uνεν. 25 die Junii Anno Christi nati 1573.
Inspice psalmographi divina poemata vatis, Invenies, quae te cura levare queat. Praestat adornatum regali Davida serto Audire hymnisona mira referre lyra. 5. Quae liber hic praesens, sacris qui deditus olim Rebus, declarat, carmina sacra tenens, Quae cecinere simul multi, pietate probati, Ecclesiae in laudem coelicolaeque Dei. Huc cras adsitis, pueri castaeque puellae, 10. Vosque fide insignes et pietate viri, Adsitis juvenesque senes, quos carmina mulcent, Cantemus certo numina magna pede. Cantemus numeris, quondam quod spiritus almus Et per psalmographum dulce poema dedit. 15. Hoc quoque dum cecini, dulci modulamine factum, Pro more ecclesiae voce sonoque pio, IIlius officii, quod tali tempore gessi, Ipse memor studui posteritate frui. Hunc igitur librum tali dignatus honore 20. Ornavi paucis versibus hisce meis. Ergo decet cunctos, quibus aequa relicta potestas Huius cantandi carmina docta libri, Praescriptum alterius simul hac in parte sequantur Et celebrent paribus laudibus huncce librum.
Chunradus Iugius Niedensteinensis in scholae Cassellanae admini- stratione ureoys. 25 die Junii Anno Christi nati 1573.


