50 Pinger Heimaetgeschichte
Articuli iurandi per rectorem scholarum ²³).
Ego, N. rector scholarum ecclesiae Pinguensis, iuro, quod ab hac hora in antea ero fidelis dictae ecclesiae et personis eius et ipsorum honorem et utilitatem procurabo et promovebo ²⁴) pro nosse et posse ²⁵) ipsisque reverentiam debitam exhibebo. Item scholares meos in legendo, cantando, construendo et aliis dis- ciplinis scholasticis ac morum honestate diligenter informabo. ltem in choro et foro processiones et ordinem scholarium, ut decenter et honeste in habitu et moribus incedant et in cantu non dissonent, diligenter advertam ²⁸), scholaresque trufantes et garulantes ²*⁷) signari faciam ipsosque pro huiusmodi et aliis delic- tis et excessibus corrigam cum tali moderatione, quod parentes ipsorum de hoc non habeant occasionem legitimam conquerendi. Item stabo contentus de salario ²⁸), sicut consuetum est ab antiquo, et de nepotibus ac consanguineis praelatorum et canonicorum nil petam nisi quod sponte duxerint offerendum. Item lectiones et cantum per scholares in choro et extra facienda disponam, prout hactenus ²⁹) est consuetum, vel secundum quod domini, decanus et capitulum, duxerint ³⁰) ordinandum. Item ad cantandum et legendum pro informatione scholarium alios libros non recipiam, nisi quos dicti domini mei ad id deputaverint ¹¹), et eosdem faciam deportari hinc inde ac tractari tam in choro quam in scholis, quod non maculentur ³²*) vel loedantur. Item non prohibebo scholares in choro pulsare campanas ²³⁸³) aut in aliis honestis, cum opus fuerit, ministrare. Item si rixa ³⁴) vel discordia fuerit orta inter personas ecclesiae et ipsorum familiam, instabo ³⁵) pro pace et non ero partialis ³⁰). Item, in causis meis contra personas ecclesiae et ipsorum familiam dabo et recipiam coram domino decano iustitiae complementum ³⁷) Item in omnibus et singulis servabo statuta, ordinationes et consuetudines ecclesiae me concernentes*s) fraude et dolo exclusis. Item debeo, cum dimittere voluero rectoratum, dominos meos praedictos de hoc ad quartale anni prius avisare. Sic Deus me adiuvet etc.
²³) Der Schulrektor wurde von dem Stiftsscholaster bestellt; er hatte den Unterricht an der mit dem Martinstift verbundenen Lateinschule zu erteilen. Diese Lateinschule war in erster Linie zur Heranziehung von Geistlichen bestimmt. Der Rektor mufte ein ehrbarer und wohl- unterrichteter Mann sein, der wenigstens den Grad eines Baccalaureus in den freien Künsten besaft. ²⁴) promovere= vergröftern, fördern. ²⁸) pro nosse et posse= nach Wissen und Können. ¹²⁵¹²) advertere— beachten, achthaben auf. ²⁷) trufare= Possen treiben; garulare= schwätzen. ²⁸³) sala- rium= eigentlich die Ration an Salz, die die Soldaten erhielten; da diese später in Geld umgewandelt wurde: Lohn, Gehalt. ²⁹) hactenus= bisher. ³⁰) ducere= glauben, fiir Recht halten. ²¹) deputare— bestimmen. ²³²) macu- lare= beschmutzen. ²³⁴) campanas pulsare= die Glocken schlagen, läuten. ²) rixa f= der Streit. ³⁵) instare= einstehen, sich mit Eifer widmen. ³⁸ par- üalis— Paärteische 37) complementum= Ergänzung, Erfüllung. ³s) concernere betreffen.


