Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

52

tur: rέινιάα εστσ τ ττειοοεειιιμαεέ̈νον εερμοστ οαμασ⁷,³3) aliique viri docti sequuntur eandem vel aliam sententiam,**) equidem, cui ea interpretatio neque ipsi rei nec rationi loci videatur con- gruere, gravioribus caussis adductus puto fuisse vittam vel infulam) lana alba confectam, quam sacerdos tanquam insigne dignitatis suae capiti imponere solebat, hic vero Chryses prae humilitate quadam, quum supplex principes Achivorum esset aditurus, de capite demtam sceptroque, quod erat alterum insigne sacerdotale, alligatam prae se tulit. Improbo igitur sententiam illorum, qui hoc οeτειαα fuisse volunt coronam ex lauri vel oleae frondibus factam lanaque alba redimitam, quam Chryses manu tulisset supplex; nam si hoc ita esset, is pro- fecto, priusquam in publicum prodiisset, sceptrum deposuisset, ne hoc insigni, quod a sup- plicaturo alienum est, offenderet. Deinde ex nostra interpretatione verba Agamemnonis, qui- bus Chrysen increpat: 1ν/éèeꝰ 100ο τοοσ⁴οσρ σονμιοον ναά οστιέιιμιμα dεοσ, multo majorem habent vim suntque longe graviora hoc sensu:«fac, ne apud naves te vel commorantem vel postea reversum deprehendam; tunc tibi tua ipsa dignitas sacerdotalis vestitusque solennis, quo indu- tus es, vitta et sceptrum, nihil prodesset. Tum autem, altera interpretatione comprobata, vox Ain62αυννοον(v. 14, 92Oο v. 28) nos aliquantulum offendit. Nam orενμια‿⁴μαω² nihil aliud potest valere nisi τιμιαα Apollini sacrum; sed si id hoc loco signum supplicaturi haben- dum est, quid'sibi vult orνμι Anrd ανοs, cujus dei numen perse ad supplices nihil pertineat; nonne tum multo aptius ponendum fuit nomen ejus dei, qui lzero erat tutor defensorque, ios sc. izerνοσον(Od. XIII, 215)2 At vero nostra sententia confirmatur ipso nomine dei ap- posito, quo vitta, quam Chryses, quippe qui esset sacerdos, gerebat, cum gravitate quadam simul etiam dei quasi proprium significatur, quod in arctissima utriusque ratione profecto ne- mini videbitur mirum. Denique accedit, quod haud scio an Chryses animum induxerit, se, si toto vestitu solenni ornatuque sacerdotali indutus in publicum prodiret, eo magis motu- rum esse principes Achivorum totamque multitudinem, atque eo facilius, quod voluerit, consecuturum.

Jam vero sacerdotes, qua integritate morum erant atque sanctitate, vix vitam volupta- tum varietate confertam agebant, nedum se ullis flagitiis sceleribusve contaminarent, immo honeste sancteque vivebant. Facere non possum, quin hoc ipso loco iterum commemorem (cf. supra§. 5 init., p. 56) nobilem illam Theano,**) quae noverca Pedaeum, spurium filium, non dure aspereque tractat, sed sensu molliore atque humanitate permota aeque benigne et diligenter ac suos ipsius liberos educat neque materno amore non amplectitur. In quo ejus quanta animi bonitas cernitur! Contra quam plane alia est morum conditio vatum! Ecce Theo-

clymenum, vatem praeclarum, qui unum de civibus suis necare haud veretur atque manibus

53) Cf. Schol. Aristoph. Vesp. 475; Eustath. ad II. p. 605. 34) Cf. interprett. ad II. I, 14.

33) Cf. not. 30; Virg. Aen. II, 429 sq. infula sacerdotis Panthoi memoratur. 36) II. V, 70 sq.