Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

48

laribus tantum diis dedicata erant. Nihil est igitur, quod miremur, postea eos in ludis scenicis ipsorum deorum partes*) sustinere adeoque nuncupari nomine ¹) ejus dei, cujus peculiares erant ministri. Videamus nunc, quam late patuerit et quam varia multiplexque haec intima fami- liaritas fuerit atque necessitudo.

Sacerdotem ejusque familiam,*) quotiescunque rebus adversis vexabantur, deus suo numine et auxilio tuebatur ab omnique periculo atque calamitate defendebat, injurias iis illatas, quo amore erat paterno, gravissime, sive sua sponte sive precibus eorum permotus, ulciscebatur, nec sibi temperans, quum in sacerdote simul se offensum putaret atque eum ejusque domum duceret suum, eo procedebat irae, ut, quin ad injurias persequendas omnibus viis ac rationi- bus uteretur iisque acerbissimis, nullo modo recusaret. Erat inter utrumque clientela quae- dam, fundamento pietatis constituta, atque necessitudo, quae inde proſiciscebatur, nihil sane differebat ab ea, quae intercedere solet inter parentes et liberos. Cujus rei nobis poeta ante oculos ponit primo Iliadis libro, qui totus fere agit de Chrysae ejusque flliae Chryseidis rebus, imaginem luculentam, praeclaram, jucundam, cujus singulis momentis ne unus quidem fue- rit quin delectetur. A Chryse, qui, quum filiam redemturus in castra Graecorum profectus) esset, ab Agamemnone probris maledictisque vexatus atque contumeliose dimissus,) re in- fecta redierat, Apollo, ut hanc ipsius injuriam duplicem vindicaret, rogatus) iram concipit pestemque*) Achivis immittit, neque multum abfuit, quin hi ad internecionem fuissent redacti. Filia tandem recuperata, Apollo Chrysae precibus indulgens atqne sacris sibi rite perpetratis

lenitus desistit ab incepto poenamque Achivorum meritam sacerdoti suo oranti obsecrantique

dae caussa turpiter abutebantur, haud raro unus idemque sacerdos fungitur pluribus sacerdotiis; ef. C. I. nr. 1446: 1e9ειά εαητ⁴ Qένοο Kaoνεioα ier zdl Kaoreious 1oονμαεσοςαετι lοσιι⁶αο do- uacreirα νά Hoοαονs Te⁴ᷣoνα u Kd6ας Qπαά τιέμν̈οιτιν 2 ν πνει Qἀι ειινσσυιακςσν⁶να n00 G⁵τονεςα ϑεέαννντεα dA 9eCOv: ur. 2720: 1e0εα τοαο HHναναανο⁴s zu π Lzdus ns dx 6ο... 140ν α-fες̈¶ Xαυασααο⁵οο τ.1. 1. Quin etiam 1eε*s T.⁴eνιόσ Ʒέιν reperiuntur, quorum exempla Corp. inscr. suppeditat multa.

3) Schol. Aristid. T. III, p. 22: τ‿ςι ττοοιιπιπιαεςι ⁴⁶ μμνν¶εμο⁸⁴ςον, Xœu⁴οσοο‧, ϑε Bdæνν de Adεσν G,Xμαα: ef. Paus. VIII, 13, 1; Creuzer. Symb. II, p. 322.

4) Sie oi αeκνοι /lat. Phaed. p. 69 C; ef. Schol. Aristoph. Equ. 408: Sdαeνκνο§ε 00 10 fGννσον ενπ⁴ἀ 10u 4⁴eεο, dIAd z ππη‿νμιααςι τιeς τενονννιασς τ⁴ἀ οοꝙνα 3d⁴æνεονς ενπαον: Paus. III. 16, 1: 209 08 1υφρτάďι‿σφσ⁶ι σμιαιριέμνυιταααμοςμενασι νμαάι⁴ ταἀαντ τας ˙dεαsd a‿ται éeuννοmdes: ef. Creu- zer. Symb. I. I. et IV, p. 156 sq.

3) Et viri et feminae, vel matrimonio conjuncti, sacro muneri pracerant: ut Chryses(II. 1, 15, 20), Dares(1I. V, 10), Dolopion(Il. V, 77), Onetor(lI. XVI, 604), Maron(0d. IX, 199), Theano(lI. V, 70 sq., VI, 299); cf. supra§. 5, p. 56 sq.

6) II. I, 12 sqq.

7) I. 1. 26 sqq.

8) 1. 1. 57 sqq.

9) 1.1. 45 sag.