Druckschrift 
1 (1850)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6

nec eorum profecto indigebant homines; nam quum illius aetatis fides divina atque cultus non ad singulos deos, quorum species et forma fabulis excogitata arteque exculta, quorum domicilium certum fixumque esset, sed ad vires naturae, coelum, terram, solem, lunam stel- 33. 7 34.*.... lasque*¹) pertineret, εαεμασάαα) quae cum serioris temporis anthropomorphismo, qui vocatur,

arctissime cohaeret, tunc locus esse certe non potuit.

II. De transitu ex antiquissimo tempore in aetatem heroicam.

Sequitur nunc altera aetas, quae, nonnulla ante et post bellum Trojanum saecula com- plectens, recte nominatur aetas heroica,¹) quod nomen per se ipsum indicat, ejus indoles quam diversa fuerit ab illa, de qua modo dictum est. Ut autem intelligatur, unde haec mu- tatio rerum tam repente sit profecta, diligenter ea circumspiciamus, quae de his temporibus sunt memoriae prodita. Quis est, quem lateat tempus istud Graeciae iniquum, luctuosum, miserum, periculi, metus, seditionum turbarumque plenum, quo pugnabantur certamina atrocia, quo foeda monstra hominum, quorum nominibus nota inusta est turpitudinis, haud verebantur, omni deorum reverentia pietateque deposita, se polluere sacrilegiis, quo deni- que, rebus omnibus perturbatis, disciplina et publica et domestica erat penitus suppressa atque eversa? Sufficiat breviter tantum commemorasse hanc rem, quac, etiamsi nobis ad id, quod quaerimus, haud levis momenti videatur, tamen historiae caret fundamento; sed eo diligentius attendatur aliud factum, quod, istis rebus connexum, tamen magnam per se auec- toritatem et ſidem habet. Constat enim aliquot ante Trojanum bellum saecula in locum Pe- lasgorum, everso eorum imperio, subisse eam gentem, cui postea nomen est Hellenes.

Quod inter hos et Pelasgos discrimen veteres scriptores*) sic statuebant, ut utrosque sua sibi

griech. Liter. I, p. 18 sqq., Lob. Agl. p. 254 sqq.), parum fidei habent, quam ut sibi possint aucto- ritatem quandam vindicare.

53) Plat. Crat. 397 C: œανονπτασε ⁶ιένο³‿ ττνυιινταοι ιι dνϑασσυνστ⁶ντ πέκοι νι μμα⁴do 10τ0e 1⁰ι⁶⁴eωοωις 1009 92 ςm‿ꝓνεκεσσαά OboPeO v νοι τυυ εαἀαρς⁴αςσν ⁷ναον τα Ge.²*, Ʒ v*ν n doοτοαed 000ν ef. Aristot. Metaph. XI, 8.

54) Hermann. G. A.§. 2, not. 5.

1) Cf. A. W. Schlegel. I. I. Hermann G. A.§. 4 init.: Hiermit stehen wir übrigens bereits an der Gränze der Periode, welche jener patriarchalischen Einheit des bürgerlichen Lebens mit dem Cultus in der Sitte ein Ende gemacht und die freiere Entwickelung des ersteren zum Selbstbewusstsein begrün- det haben muss, mit welchem dann der Cultus in seinem fortwährenden Festhalten an dem Principe der Sitte in den bereits oben angedeuteten Gegensatz tritt, und dessen Verselbständigung diesem ge- genüber schon die homerische Zeit nicht verläugnen kann, obgleich die einzelnen Thatsachen dieses Uebergangs eben desshalb vor alle Geschichte fallen.-

2) Herod. I, 38; Hecataeus apud Strabon. VII, p. 494(cf. IX, p. 629); schol. Apollon. Rhod. I, 580: