Druckschrift 
1 (1886)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

XIII

mutuatum esse; sed ubi paulo accuratius locum inspexeris, Herodicum videbis Socrati Plato- nico idem exprobrasse atque Athenaeum. Manifesto igitur h. l. ipsum Athenaei auctorem tenemus.

Evicisse mihi videor, quod supra proposui, Athenaei de convivio Homerico disputationem ex Herodico esse derivatam. ¹)Atqui non exstat titulus libri Herodicei reoν τυνν ⁶νσσσꝛ εοννπmπο oloεε]! Haec res si tibi scrupulum iniciat, memineris quaeso alteram illam 7rQ0 10 D2οσακνραἀνσννν disputationem libro V semel excitatam ab Athenaeo libro XI una cum auctoris nomine prorsus reticerti. Nempe dissimulare studet Athenaeus Herodici testimonium suamque ei supponere auctoritatem. In hac re igitur non est, quod haereamus. Nec crediderim om- nino utramque Herodici disputationem peculiarem fuisse libellum, sed particulam quandam 1rν σeυνιννρανι υeνιυννυαειω. Quae sententia valde commendatur eo, quod quae ab Athenaeo XI c. 112 119 proponuntur, ad unum omnia excerpta esse videntur ex variorum scriptorum commentariis. Nam deinceps laudantur ab Athenaeo Hegesandri dmπμοινρννιμαd, Dioscuridis d,πονναυοωeuαa, Carystii 1τοοσανα emποενναmα, quibus adiungenda existimo Herodici guνμιo mπονυνxεa.

In his nunc acquiesco. Neque enim aliud mihi proposui hac commentatione absolven- dum, nisi ut e tenebris protraham scriptoris adhuc paene ignoti reliquias. Quod si bene mihi cessisse a censoribus doctis atque peritis indicabitur, valde mihi gratulabor. Iam vero quid hinc colligatur et ad illustrandam scriptoris indolem et ad aetatem eius recte definien- dam) alio loco exponam.

¹)Telae alienae quasi subtemina inseruisse videtur Athenaeus Bacchylidis fragmentum cum duobus proverbiis p. 178 b. cf. schol. ad Plat. Symp. 174 b, Philochori verba de Amphictyone rege Athenienses vini temperandi rationem docente c. 8 init.(interpolando hunc locum Athenaeus misere turbavit) cf. II 38 c., Athenarumαωιον. 187 d(100 10 d uενρνισςοννσ⁶ες ε&dτι ν‿⁴́οινννανυυν 6a", 10 ri TAAddoc uoοudelov, i d ειν IIdαο Eldos EOεεαμα εασq+..... 6 s II9⁴οs‿ oricνs α ουτανεον εν αννᷣνον) cf. VI 254 b., Apollonii de Aegyptiorum conviviis testimonium cum Pindari fragmento p. 191 f., denique magnorum poculorum nominatio- nem ex Chamaeleonte petitam p..192 a.

²) Si stat Maassii de Seleuci grammatici aetate ratiocinatio(De biographis graecis. Philol. Unters. III. p. 33 sqq.) nec video quid ei possit obverti noster in primum p. Chr. saeculum referendus est. Sed hac de re accuratius alio loco erit agendum.