De Herodico Crateteo. Part. I.
Historia philosophiae graecae quot quantisque inquinata sit fabulis, narratiunculis, calumniis, neminem fugit vel mediocriter in ea versatum. Mitto Pythagoram atque Pythagoreos, mitto Empedoclem, Heraclitum, Democritum, alios: quin Socratis ac Platonis vitas pertextas et repletas videmus foedissimis calumniatorum conviciis.„Nempe nobilibus ingeniis ad- haerescere solent homines de plebe, partam cum lande multa coronam studentes detrahere, ut suae tabis contagione affectos ad ipsorumque levitatem deiectos, magnos habeant parvae sortis socios'. Et Aristoxenus quidem Peripateticus, Idomeneus Epicureus, Theopompus Chius, Hegesander Delphus quid commenti sint opprobriorum in Socratem ac Platonem, decantatum in scholis ac vel tironibus notum est: alium in lucem proferre calumniarum auctorem huiusce est dissertatiunculae, eumque adhuc prorsus incognitum, ad quem si non omnia, plurima tamen eorum referenda sunt, quae ab Athenaeo— cum in alios philosophos tum in Platonem male- dicentissimo— contra Socraticos disputantur. ¹)
Proficiscendum est nobis ex Athenaei loco valde memorabili lib. V cap. 55. Affirmat h. 1. deipnosophista, quae Plato et Antisthenes tradiderint de Socratis militiis mera esse mendacia. Testatur enim Plato(Apolog. p. 28 e. Sympos. c. 35 sq. Charmid. c. 1. Laches p. 181 b) ter Socratem summa cum laude militasse: ad Potidaeam, Delium, Amphipolim; et ad Potidaeam quidem subvenisse eum Alcibiadi vulnerato praemiumque virtutis, quod ipse meruerit, concessisse. Hanc totam Platonis de Socratis stipendiis narrationem Athenaeus J. c. fictam esse dicit et commenticiam, argumentis usus nimis infirmis, quorum summa in scriptorum— Thucydidis potissimum— nititur silentio.— Quaeritur, unde hausta sit dei-
¹) Praemonendum mihi est scriptam esse hanc disputatiunculam ad inchoandam potius quam ad ab- solvendam quaestionem. Quam quominus absolverem, cum temporis angustiis impediebar— muneribus enim laboribusque scholasticis ita paene oppressus sum, ut vix respirandi mihi potestas detur— tum subsidiorum penuria. Namque eorum librorum, quibus mihi opus erat, perpauci suppetebant, ac saepe acquiescendum fuit in spurcissimis exemplis. Itaque quidquid minus accurate, quidquid minus dextre absolvero, benigno animo velim accipiatur. Nam ut excusatione utar Ovidiana:„emendaturus, si licuisset, eram“.


