Druckschrift 
9 (1839)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27

quo bono cum eventu proſicisci licet; quod quidem momentum est servandum, priusquam infausta hora redit, quam cornix se in paludibus lavans indicat. Itaque poeta promittit, se auspicem diligentem ad fausta temporis momenta religiose adtendere, simul- ac homo esset profecturus, cujus curam gereret. Cf. Plin. H. N. X, 17 seqFq.

3. Stropha sexta neutiquam est repetitio rerum ab initio dictarum; sed arcte connectitur cum imagine tempestatis stro- phae quintae. Ista, inquit, tibi parcat et potius hostibus ingruat.

4. Orationis Europes initium propterea inprobatur, quod jam de culpa sua queratur neque tamen adhuc vitiata esset. Sed nonne fuga ipsa jam satis erat culpanda, etiamsi virgo even- tus nondum divinaverit? Deinde ambiguitas quaedam in verbis pater furore non neganda est. Appellat enim patrem querens, aut qüod filiae conditionem aut quod patris nomen reliquit. Quum vero illud in sequentibus exprimatur pielas victa est, haec expli- catio praeferri et filiae casu tertio capi debet, quum aliter pater sine ullo colore positum esset. In carminibus Latinis, ubi vocabulorum ordo tantopere a rhythmis pendet, in quavis pagina ejusmodi loci non possunt non recurrere.

5. Meliusne fuit. Hio locus a P. merito culpatur, quatenus Europa, quum tauro blando petulanter insedit, non divinabat, fore, ut ipsam abducturus in mare se praecipitaret. Sed qui mala semel conscientia cruciantur, culpam suam ipsi dolum facere so- lent, quod etiam ad versum 49 seq. in calculum venit.

6. Nada, reclamantibus etiam scholiastis, nonnisi proprie in- telligatur, quia nuda sive destituta auxilio jam erat, ita ut haec conditio non demum optanda esset. Nuda esse optat proprio sensu, quod ita sperat fore, ut leones eo minus ei parcant.

4*