Druckschrift 
2 (1848) Particula II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Dissertationis

de latine scriptis, quae Graeci veteres in linguam suam transtulerunt

Particula secunda.

Constantinus Magnus, qui imperio Romano Byzantium translato optabat, ut lingua latina in urbe nova eandem nancisceretur civitatem atque graeca, latino tantum ¹) ser- mone in rebus publicis usus, omnia quae ad senatum Constantinopolitanum et ad alios magistratus vel dicebat, vel scribebat, latinis composuit verbis, ita ut pauca tantum, si opus esset, interpretibus ²) publicis magistrisve epistolarum graecarum ³) traderet graece convertenda. Id more receptum a posteris quoque imperatoribus retentum est; cujus rei exemplum invenitur apud Themistium oratorem, qui Constantii imperatoris epistolam sive orationem, anno CCCLV ad senatum Constantinopolitanum) Mediolano missam, graece servavit. Et habet sane epistola, quae latinum redoleant sermonem; neque tamen ab ipso Themistio, quod Joannes Harduinus) putat, sed ab interprete quodam publico

antiquissima, quantum sciam, legitur apud Euseb. Vit. Constant. II, 23 sqd.

²) Euseb. Vit. Const. IV, 32.

³) Cf. Notit. Dignit. Orient. XVII, 4. p. 50 Böcking, ubi est magislter epistolarum graecarum, quĩ

¹) Euseb. Vit. Const. III, 13, ubi Constantinus in concilio Nicacensi(COCXXV) coram episcopis graecis latine perorasse dicitur, et Themist. Orat. VI p. 71, c. Hinc explicandum est, quod et postea in conciliis mixtis oratores latini graecis

prius loquebantur, et quod imperatores in consi- storiis quoque ex more vetusto(Dig. IV, 2, 13 et Cod. IX, 47, 12) latine vel interloquebantur, vel cognoscebant(Cod. Theodos. I, 10, 3 et IV, 20, 2), ita ut adeo partibus graece agentibus la- tine responderent; sic Diocletianus in Cod. Just. X, 48(47), 2 ot Constantinus Magnus in Cod. Theod. VIII, 15, 1, ubi leguntur fragmenta eo- rum, quae in consistoriis sunt acta. Nihilomi- nus Constantinus leges, quas dicunt bilingues, et latine et graece scriptas edidit, quarum una

Dissert. II.

eas epistolas, quae graece solent emitti, aut ipse dictat, aut laline dictatas transfert in grae- cum. Nomina ejusmodi magistrorum vide in Gruteri Insript. p. 587.

*) Photius quidem(Biblioth. Cod. 74 p. 52 Bekk.)

epistolam Constantii Romam esse missam dicit, sed errat, ut ex epistola ipsa(p. 20, d; 21, d 22, a) et ex Themistii gratiarum actione, Con- stantinopoli habita, apparet; cf. et Gothofred. ad Cod. Theodos. T. II p. 46. 3

*) Ad Themist. p. 376; cf. et Dissert. I p. 21. 1