Druckschrift 
2 (1880)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

48

instructum esse decet. Dein Juris Consultus evasurus universam Politicam, sub qua Ethi- cam etiam et oeconomicam complectimur; medicus universam Physiologiam, primam Me- dicinae partem intelligat, et publica disputatione propositiones aliquot utiles ac difficiles ex ea desumtas, defenderit.

VIII.

Qui Licentiati aut Doctoris gradum ambiunt, solide in omnibus partibus Facultatis suae sint edocti, neque illis honores conferantur, nisi in tentamine et examine prævio commode ac erudite responderint, et arduas suae Facultatis positiones publice tutati sint, et hoc modo specimen suae eruditionis ediderint vel probaverint. Ac tum demum gradus honoris ipsis conteratur.

IX.

Sumptus promotionum sint decentes et moderati, ne illorum magnitudine aut te- nuiores a gradibus pentendis abarceantur, aut alii etiam locupletiores absterreantur. Quan- tum autem pecuniarum a Candidatis Facultati, Decano, Examinatoribus et Pedellis nume- randum, prudentiae ac judicio decani et collegarum cujuslibet Facultatis relinquimus.

X..

Convivio tamen illi quibus Doctoratus dignitas confertur, unus pluresve fuerint, excipere universos Professores Academicos et Consules etiam Civitatis, atque munusculo aliquo eosdem pro more ac instituto antiquitus observato honorare teneantur.

XI.

Ultimo statuimus ut qui Doctoris gradu aut alio quovis, in Academia nostra in- signiuntur, et ornantur, juramento nobis, hæredibus et successoribus nostris caveant, se nec consilio nec facto Academiam nostram unquam esse oppugnaturos, sed se illi grati animi significandi causa aequiores semper fore.

TITULUS III. De Sessione et Praecedentia Professorum in genere.

I.

Cum in omni vita, et praecipue in publicis congressibus, ordinem aliquem servari deceat, constituimus, ut in promotionibus et aliis actibus publicis et solennitatibus, primum locum obtineat Rector Academiae, cui supremam in tota Academia Jurisdictionem, locum, et auctoritatem post nos proximam perpetuo decernimus et tribuimus; alterum Cancella- rius Academiae a nobis ordinatus occupet. Tum Doctores Theologiae, Juris et Medicinae, secundum ordinem Facultatum: Postea Decanus Collegii Philosophici, et Professores libera- lium artium consideant, eo ordine quo in Collegium Professorum singuli sunt recepti.

II.

In omnibus tamen facultatibus proxime decanum Senior seu Ordinarius semper incedat et consideat.

III.

Professoribus in eadem serie proxime assideant Concionatores et Ministri Ecclesigæ.

Magistri vero Professores Philosophiæ, in Baccalaureos superiorum Facultatum promoti Decano Collegii Philosophici proxime accumbant.