Druckschrift 
1 (1879)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18 II. 11

Liceat tamen Aristotelica instituta cum Rami methodo et Melanchtonis ac Ru- dolphi Agricolæ præceptis(sine injuria tamen et suggillatione) modeste ac decenter con- ferre, et publice profiteri. Etenim de Personis sentiendum et loquendum est honeste: de rebus autem et doctrinis disputandum graviter et modeste: idque secundum verius et utilius.

TITULUS II. De Professione Linguæ Latinæ.

Etsi autem nollemus in Academiam nostram mitti adolescentes qui Grammaticam nondum mediocriter didicissent, et etiam congrua Latinorum verborum significatione ac stractura uti non possunt: tamen ut juventuti rudiori et sub privata disciplina viventi consulatur, volumus ut Linguae Latinæ Professor unam singulis septimanis horam in ali- quo Grammatico libello explicando impendat. Reliquis tribus horis alternatim epistolas Ciceronis et Plinii, Comœdias Terentii et Plauti, Tragœdias Senecæ, Commentarios Julii Cæsaris et Hirtii vel Oppii et Livii vel Valerii maximi Historias, consimilesque Latinae Linguae Principes enarret. Ex quibus auditores reddi possint, non modo elequentiores, verum etiam doctiores et moratiores..

TITULUS II.

De Professione Linguae Graecae.

Certum etiam ac assiduum Græcæ linguæ Professorem in Academia nostra or- dinavimus, qui subinde repetat aliquem libellum probatæ auctoritatis, et simul exponat auctores vetustos, Homerum, Hesiodum, epistolas et orationes Isocratis, Demosthenis, Aristidis etc. Euripidem, Aristophanem, Theognidem, et id genus alios melioris notæ scriptores quos Græcia nobis admodum numerosos conservavit, et nos judicio atque pru- dentiæ relinquimus ipsius Professoris, qui pro tempore et captu auditorum seliget, quos sibi videbitur convenire.

TITULUS IV. De Professore Iihönae Haebraicae.

Hunc quoque decernimus constantem et ac perennem esse in nostra Academia qui expedita docendi facultate adhibita, Hebrææ Linguæ Grammaticen ex meliori aliquo libello subinde repetat: et interpretationem Historiarum Josuæ, Ruthi, Judicum, Estheræ, Proverbiorum etiam Salomonis et Psalmorum Davidorum, nec non etiam antiquorum Rab- binorum Sapientias, quæ nostra memoria a viris literatis in lucem fuerunt protractæ, per vices explanet.

II.

Hujus etiam officio incumbat Chaldææ linguæ institutionem provectioribus et cupidis studiosis tradere, et Onckeli chaldaicam paraphrasin cum Danielis et Esdræ locis explanare.

III. Quin et syriacae atque Arabicae gnarum esse hunc Professorem desideramus, et earum hoc tempore necessarium linguarum instructionem atque apparatum quovis tempore