— 16— VI.
Tertius Oeparevr*n doceat, quae duplex est xeiροvee et agμαeuuen garruen. Chirurgica tractat de fracturis Galeni in libros Hippocratis, de articulorum luxatorum re- positione, de fasciis, de ligaturis, de cucurbitulis, de scarificatione, de hirudinibus, de venæsectione, de vulnerum ac tumorum præter naturam curatione. Pharmaceutica de arte curandi ad Glauconem, de methodo medendi, de medicamentis paratu facilibus, de victus ratione in morbis acutis, disserit. Et haec est summa sextae et septimæ clasis Galeni.
VII.
Nec ab instituto hujus tertii Professoris alienum fuerit, universam praxin a ca- pite ad calcem, ut ea explicari in quibusdam Academiis solet, auditoribus brevissima Methodo proponere.
VIII.
Periti ac prudentis Medici erit, pro auditorum captu ex hisce quaedam suo pro- posito maxime convenientia eligere, cumque omnia eademque integra Galeni scripta publice praelegi et explicari non possint, haec tantum notari voluimus, ut ordinem aliquem osten- deremus, quo Medicinae praecepta sint tradenda.
IX.
Licebit autem, ut initio diximus, aliquando et Arabum nec non et Paracelsi scripta hisce jungere, modo quisque in suo persistat scopo, et ex melioribus scriptis qui- bus partem sibi commissam idonee illustret.
X.
Practices Professor studiosos Medicinae, qui jam gradus superiores ambiunt, ad
aegros secum ducat et artis usum in morborum curationibus fideliter ipsis monstret. XI.
Sit autem quisque Professor hujus Facultatis Medicae ad quatuor singulis septi-
manis lectiones obligatus. Quas horas inter sese obeundas commode dividant. XII.
Quotcunque quis Lectiones neglexerit eas resarcire teneatur, nisi forte nobis haeredibus et successoribus nostris illustrissimis pro tempore Holsatiæ et Schaumburgiae Principibus, ad Academiae negotiis operam suam locare cogatur, vel per valetudinem legere ipsi non sit integrum. Et Medico ob praxin heic quoque aliquid concedendum est.
TITULUS III. De Laboratorio. I.
Quum ad Physiologiam spectet etiam ars Chymica nec non et illa, quam vulgus vocat Alchymisticam, ejus laboratorium vel ordinarius vel alius ex collegis instituat, et cupidis studiosis usum non modo distillationum herbaticarum, sed etiam extractionum et transmutationum metallicarum ad usum Medicinae certis temporibus demonstret.
II.
At Chrysopoeiam, quae est vana et falsa ars, a limine nostrae Academiae penitus
repellimus.


