Druckschrift 
1 (1879)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

rationem cupidae legum juventuti monstrare: et libros legum, quibus Romani Imperii et nostrae Reipublice judicia reguntur, ordine, erudite, et ad utilitatem ac captum audito- rum accommodate, docendo ac disputando interpretari, et applicationem ac usum legum in foro et praxi nostri temporis maxime usitatarum fdeliter ostendere: et viris honestis ac recte in jure eruditis, doctrinæ testimonia ac gradus tribuere: nobis denique et aliis de jure consulentibus(sine tamen lectionum publicarum damno ac intermissione) sancte fideque juxta legum normam absque ullo personarum gratiæ, odii, lucri, aut simili respectu, respondere. TITULUS II. Ut Jurisprudentia ex fontibus divini et humani juris tradatur et ad mores nostræ Reipublicæ applicetur. ½

Quum autem jus hodie sit bipartitum Civile et Canonicum, utrumque juris com- munis appellatione comprehensum, et in corpore Juris Civili, Feudali et Canonico clausum, volumus ac jubemus, ut utrumque in Academia nostra publice recitetur et explicetur.

II.

Et ne in veteribus tantum Romanæ illius Reipublice constitutis, quorum bonam partem nostris moribus obsolevisse, nec magnum habere usum in foro et praxi a peritis et prudentibus jam pridem est demonstratum, studiosa juventus distrahatur, volumus et ex indulta privilegii Cæsarei mandamus, ut Professores juris in nostra Academia præter jus illud commune etiam Sacri Imperii nostri Germanici novellas, constitutiones et ordi- nationes, eadem quadam qua ipsum jus Romanum auctoritate interpretentur, et cum ipso jure communi collatas, et compositas, studiosis adolescentibus publice privatimque propo- nant. Qua ex re duo hæc commoda sequentur: Primum ut studiosi adolescentes ex ipsis statim legibus possint differentiam veteris Romani et nostri hodierni Imperii comprehen- dere, et formam utriusque Reipublicæ in modo gubernandi utiliter observare. Demum, ut usum fori et conversationis politice cum cognitione auntiquitatis pariter hauriant atque imbibant, ne, cum in forum venerint, putent se(ut ait Romanus Satyricus) in alium terra- rum orbem delatos.

III.

Quamobrem Juris insuper Francorum et Saxonici, quorum auctoritas per auream bullam est confirmata, et quibus universa propemodum Europa hodie utitur ac regitur, non sperni volumus allegationes et conciliationes.

IV.

Divinas denique leges, quas primo loco nominari ac poni oportuit, non solum na- turæ insculptas, verum etiam in Scriptis Sacris ipsius Dei voce patefactas et manu exa- ratas, diligenter inculcent easque fontem omnis sapientie ac legum esse demonstrent.

TITULUS III. De Lectionum juridicarum ordine ac distributione. I.

Lectionum autem ipsarum hunc sancimus ordinem, ut primus antecessor seu or-