Druckschrift 
3 (1888)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

De versuum paeonicorum et dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione.

Particula III.

De versuum dochmiacorum apud poetas Graecos usu ac ratione scribere mihi instituenti quidque muneris inde susceptum esset, mecum reputanti primum de natura et origine dochmii videbatur deque formis, quae ex legibus numeri locum haberent, disputandum, deinde ipsa, quae superessent, carmina dochmiaca recognoscenda signisque metricis quam accuratissime descri- benda, tum qua arte ac ratione pedes, ordines, versus vel ipsorum dochmiorum vel metrorum iis additorum a singulis poetis formati essent, videndum deque stropharum atque carminum compositione disserendum, postremo de propria dochmiorum vi atque indole, id quod ⁷ο veteres appellavere, deque cantu et actione previter exponendum esse. igitur superiore anno et de

natura dochmii, quae nobis viderentur, expositum est quamquam quae de ea re protulimus, insequenti disputatione etiam magis confirmatum iri confidlimus et carminum dochmiacorum

recognitio incohata; quae cum ad finem perduci tum quidem non potuerit, nunc iam nobis erit persequenda.

Et quoniam de senario diximus strophis dochmiacis intermixto, iam de aliis versibus iam- bicis est disserendum, qui cum dochmiis solent coniungi. quorum longe frequentissimus dimeter catalecticus est.¹) quem ita, ut alia metra exclusa sint, strophis dochmiacis vel paeonicis additum his locis reperies.

Aesch. Choeph. 942 945= 962964 inter dimetros dochmiacos duos et monometrum dimeter iambicus positus:

XO. UeSS e L O Qυ‿£ ρ⏑ 8 - 2) ¹) sic potius dicendum putamus eum, quem acatalectum metrici nominavere GC= S S). 2) v. 1 antistr. pro uiyav Porsonus ueya, pro oiroy Franzius oizerdv. v. 2 ant. J⁶ νιι pro J⁶ιι et v. 3 str. uaal pro uao Hermanno debetur. idem quod post νν inserere voluit 2uνασαν, non persuasit. v. 3

ant. pro iet Blomfieldius scripsit dei. quartum autem versum antistrophae putandum est intercidisse. 1