— 46—
Superest, ut eo fungamur munere, quod et per se est unum in paucis quam maxime honorificum, et hanc nobis publice dis- serendi scribendique occasionem praebuit. Instant dies, cum no- bis praeceptoribus, tum creditae nobis juventuti solennes, quippe edituri publicum quodammodo testimonium, et quanta sit quae- dam in discipulis ad bonas literas artesque ingenuas tractandas diligentiae assiduitas ingeniique solertia, et qualis quaedam nostros ipsorum in docendo conatus felicitas obsecundarit. Ita a majori- bus nostris sapienti consilio instituta sunt EXAMINA PUBLICA, quibus conspicua sit debita laus diligentium, quibus stimulus ad- datur negligentibus, quibus denique timidus, sibique ea, quae tamen hodie rara fit, modestia diſfidens, sive discipulus sive ma— gister, randem acquiescat. Haec itaque EXAMINA PUBLICA cum omnibus discipulis Gymnasii nostri instituentur, quibus ut bene- vole adsint, suaque praesentia decorem addant, et auctoritatem concilient, imprimis Almae Philippinae Prorectorem Magnificum, reliquos omnium Ordinum Professores et Doctores, Viros doctrina Clarissimos, deinde Excellentes, Illustres Gravissimosque Viros, qui sive militari nomine et gloria splendent, sive rebus publicis administrandis, sive jure dicundo aut vindicando laudem nan- ciscuntur, porro Venerabiles Verbi Divini Ministros, denique quotquot sunt omnis loci et ordinis cives et hospites bonarum
artium amantes omni qua possum humanitate invito.


