— 21—
non dubito, quin longe a vero aberret, qui genitivum rολαχ‿ν Aνεμερνν a voce σeXα△αV⅛ pendere jubeat; quinimo jungendum esse putem raρ σα roNXXGνo àνενρ⁴εσν, ut ομφα. àv. sit genitivus ex genere eorum, quos recentiores Grammatici vernacule vocaverint fortasse remotioris objecti, quales genitivos recentiores linguae, variis in auxilium vocatis praepositio- nibus, reddere solent, ut v. g. Germanice mit Freimüthigkeit sive mit Unbefangenheit vor pielen Menschen sive vielen Mensehen ge- genüber. Hic igitur jam loci nostri sensus erit:„ingenium meum sive na- „turalis indoles mea ad conjiciendum quidem in omni re verum praestat il- „lis, qui id se novisse contendunt; ad idem autem eloquendum in concio- „ne, cum libertate coram multis hominibus(coram hominum fre— „quentia), indoles mea omnibus, ut ita dicam, inferior est.“ Scilicet cum vi dicta sunt verba xρ. ο△3⸗α³. àνμρ.: namque sixet“ quidem, imo lreiu 2v dXXGyYG,(in conrentu), Oratorem nostrum, quippe celebratum per totam antiquitatem eloquentiae doctorem, potuisse, verisimile est; verum libere se dicere posse coram hominum frequenlia negat.
Et mihi hac maxime occasione de genitivo casu apud grammaticos studiose legenti multa diversis locis occurrerunt, quae huc trahi commode possent. Verum, quae ab disciplinae grammaticae conditoribus stupenda cum diligentia congesta sunt, ea subinde nec satis digesta, nec apte et lu- culenter esse disposita, ut saepe, ita nunc rursus mihi deprehendere visus sum. Sed absit, ut ego quidquam ejus reprehendam, sive magnorum viro- rum laudes detrectem: rem non esse tam facilem scio. Videatur ad prae- sentem rem nostram MATTHIAE Gram. Gr. maj.§ 367. col.§ 343. BERNHARDVY Wissenschaftl. Syntaæ der Gr. Spr. Cap. III. 44 p. 161 sq., unde e multis exemplis unum afferam ex ipso IsocRhATE De Permact. cap. XXI. p. 321(Steph.)


