Druckschrift 
spec. 1 (1835)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

defendendi causa suscipiendum permoverint; neque prorsus inde, quo tem- pore oratio conscribi coepta sit, accuratius definiri posse videtur. Placet igitur altera sententia, hunc nostrum Panathenaicum a rebus Atheniensium, in quibus magnifice celebrandis totus versatur, nomen suum obtinuisse.

De tempore quaerentibus, quo scripta sit oratio, ipse adest Isocrates, qui respondeat, capite I significans, annos natum quatuor et nonaginta se opus suscepisse, idemque capite CIV annos natum septem et nonaginta, supera- to gravi trium annorum morbo, ad finem se perduxisse narrans. Si itaque ſidem habemus PAuUSANIAE I. 18 p. 43 narranti, Isocratem, cum annum age- ret duodecentesimum, clade ad Chaeroneam vehementer afflictum voluntaria morte obisse; quocum de aetate atque de tempore mortis consentit Dioxx- SIUS HALICARNASSENSIS p. 537(ed. Reiske), et PsEuDo-PLUTARCHoO in libro de Vit. X. Orall. p. 838. B scribenti, Oratorem nostrum, accepto cladis ad Chaeroneam nuntio(Olympiadis CX. anno III, a. Ch. n. anno CCCXXXVIID, inedia vitam finisse anno aetatis duodecentesimo, sive, ut quidam narrent, centesimo; haud difficile est inde efficere, orationem coeptam esse scribi an- no a. Ch. n. CCCXLII sive CCCXLIV. LoclAxus Maxoo8.§ 23 narrans, ab Isocrate sex et nonaginta annorum scriptum esse Panathenaicum, in hoc annorum numero definiendo non minus errasse videtur, quam in eo, quod Panegyricum dixerit pro Panathenaico. Idem Oratorem anno undecentesi- mo obisse tradit, in quo ratio ejus consentit cum CicrnoxE De Senect. V, ubi de Isocrate:qui, inquit, eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse se dicit, vixitque quinquennium postea, quod et ipsum repetit VALER. MaAx. VIII. 7. Quod autem apud PsEüUDO-PLUTARCHUN I. I. legitur ρ(&νuα.υ0 0,), GS Tives, 780.

. 7.: -A& νσωιέςν τjs 78 Xευτν⁸ οσυν⁴ἀ( Pas T⁰ν Laνα̈uνdv, id egregie cum