ANIMADVERSIONES
IN
I1S0 CRATIS PANATHENAICUM.
Cur haec oratio ab Isocrate inscripta fuerit IIavad»jvalgös, id non omnino liquere, sua itemque propria ratione exponit ConArus ad Isoc. Panalh. T. II. p. 176. Duo tamen esse potuisse conjicit, unde hoc nomen fluxerit; alterum quod circa magnorum Panathenaicorum tempus Orator hujus scribendae ora- tionis initium fecerit, alterum quod hac praecipue oratione civitatis Athena- rum et populi Atheniensium splendidam laudem celebraverit. Et sane prius illud aliquam prae se fert speciem veri: etenim cum Orator cap. VIII ipse narrat, se liνςρινοννν αυρ τν HIava*jvalcu Tdνν εναeααων exX Sophistarum ca- lumniis magnam percepisse tristitiam, tum ex omnibus, quae de se ipso praefatur Isocrates, hic unus prae caeteris elucet totius orationis finis, ut ab illis calumniis sese defendat, debitamque et immerito detractam sibi ab invidiosis detrectatoribus laudem nanciscatur. At ex illo tamen loco, quem modo memoravimus, neque id satis dijudicari potest, utrum calumniae, quas paulo ante Panathenaica Isocrates expertus sit, proprium et postremum ad hanc orationem conscribendam fuerint incitamentum, an vero non istae ma- gis, quam reliqua tota Rhetoris nostri fortuna et conditio eum ad aliquid sui 1


