Druckschrift 
2 (1843) {Sive De vetere Medorum regno
Entstehung
Einzelbild herunterladen

22

ea provincia quae nunc dicitur Taberistan. Ab hac non diversam videri eam quae in carmine Firdussii vocetur Iran-schehr(i. e. urbs Iraniae), urbsque fuerit capitalis Medo-Bactrici imperii, si non principe, at secundo loco habita, quae veteribus Graecis appellata sit He- catompylos, recentioribus Persis nominetur Damaghan. Nos nihil decidere conamur. Illud unum observasse sufficiat, nominis var usum latius patere quam quod ad unam urbem, prae- terea nullam, applicetur. Etenim vocula var, ut Benfejus optime monnuit ¹), apud Persas castellum, arcem, regiam significat, igitur prorsus idem atque illud quod in biblicis libris post exilium scriptis reperitur ꝓνα ²); eademque vox, ut idem vir doctus observavit, in plurium urbium nominibus latere videtur, modo comparare velis Persabora, Pyrisabora, Eoraα, K6νοαπρσ, Bagivn(in Ctes. reliqq. ap. Phot. p. 36), Odega, quod oppidum Antonius oppugnavit in bello Parthico 3). Hanc deinceps sequitur Hapta Handuab occi- dente ad orientem. Quae regio videtur Pentapotamia Indica esse, sive eorum Indorum terra qui Indum fluvium accolebant(Säindavas), Arachotis et Bactris finitimi. De quibus Herodotus egit III, 102 sqq.; IV, 44; VII, 65, et Arrianus Ind. I., qui scribit eos Indis trans Indum amnem habitantibus et corporum magnitudine et animorum praestantia inferiores fuisse, neque ita ut plerosque Indos, fuscos; Assyriis eos olim paruisse, post Medis, deinde Persis. Ejusdem nomen populi, regi Persarum tributarii, reperitur in inscript. Persep.). Ultima provincia memoratur Rengheiao, de qua certi quidquam non constat. Glossa Pehlvica) Arovastaniam intelligi vult, quo nomine Assyria, ut Mos. Chor. p. 364 ed. Whiston. testis est, appellabatur. Darab tamen, destur ille quo Anquetilus üt haäry dum censet Kharvastanue, quam statuit esse Khorasan.

Has igitur terras ab Ariis olim occupatas esse libri Zendici docent. Et haec quidem ad rerum vetustissimarum memoriam pertinent. Quae ut gravissima sunt, ita certa et historica fide quam maxime digna. Jam quidquid ibidem de reliquarum rerum memoria significatum est, complectar quam brevissime potero. A scriptis tamen Zendiecis librum Pehlvicum Bundehesch, qui liber est posterioris aetatis, probe sejungamus, quippe qui plura contineat non modo novata aut amplificata, sed etiam ab illis prorsus aliena.

Post regem Dschemschid commemoratur quidam Zohdk, cum tribus fancibus, sex oculis, mille viribus, sex cingulis(zonis), violentia et crudelitate prae ceteris insignis (Zendav. I, 93), princeps decies mille provinciarum(ibid. II, 197), devictus a Feriduno

1) Benfey u. Stern, über die Monatsnamen einiger alten Völker. Berl. 1836. p. 191 sq.

²) ut an ſow, arx Susorum, Neh. 1, I. Esth. 1, 5; pya pynx. arx vel regia Hamadan i. e. Agbatanorum, Esr. 6, 2; unde dρε½, arx templi Hierosol. ap. Jos. Antt. XV, I1, 4. cf. Gesm. lex. s. v. drs

3) Strab. XI, 13, p. 450.

4) Lassen J. c. p- 113.

5) ef. Anquet. ad Zendav. III, 303. Kleuk,