Druckschrift 
1 (1834)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Historia Ophitarum.

Caput I. De origine et auctore Ophitarum. De serpentum cultu apud veteres.

(Gaostiei, quorum historiam scribere in animo est. apud Clementem Alexandrinum, Origenem, Gennadium Massiliensem, Sophronium, alios Oqιν; apud Epiphanium, Procopium, Damascenum, Pseudo-Tertullianum, Cyprianum, HieronymumOœFtra sive Ophitae; apud Theodoretum utraque nominis forma appellantur. Is praeterea eos Naasenos dictos esse narrat(in quaest. in IV Reg. cap 17 XLIX.), quod vo- cabulum ex IIebraica lingua deducendum est. Philastrius Brixiensis et Augustinus utuntur Serpentinorum appellatione. Illas vero nominis Ophitarum formas, quas Da- naeus in notis ad Augustinum posuit: Ophei et Ophiomorphi, me non memini legere.

De Ophitarum origine magna virorum doctorum dissensio est. Ex Nicolaitis ortos esse, Tertullianus atque Augustinus statuerunt. Sed ea sententia iamdudum explosa est. Nam etsi, Epiphanio teste, libros habuerint Jaldabaothis nomine inscriptos: tamen inter eorum placita atque Ophitarum fabulas nulla intercedit co- gnatio. Neo üirmioribus argumentis nititur opinio, quam Irenaeus ac Theodoretus secuti sunt, qui ex Valentini schola originem traxisse Serpentinos arbitrantur. Quamvis enim constet, Valentini discipulos, solo Axionico excepto,(conf. Tertull. adv. Valent. cap. 9) a praeceptoris placitis discessisse, atque suo ingenio excogitata tradidisse decreta: tamen res non habet, quo recte possit defendi. Quod deinde Epiphanius dicit: Oi'Optrae rsς ο†ς⁴σιες eiν‿ςαααν σ˙ν πννꝙτν Niooe, zal Lr. rιιυντmπσ ‿σνmνρν roτν doεœσευν, id eum de origine Ophitarum nihil compertum ha-

(¹)