Druckschrift 
2 (1857)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

27

congrueret. Certe hac de re nemo dubitabit, quin, nisi probabiliora aliunde in medium proferri possint, verbis illis poetarum demonstratum non sit, vulgo summi tecti culmen medium columna fuisse subnixum.

Denique, ut ad Homerum, a quo profecti sumus, redeamus, ne Vossii quidem sententiam v. tabulae aedium Ulixearum interpretationem ed. stereotypae praepositam C., r.; ed. principis repetitae p. 409, n. 52; ad hymn. in Cerer. v. 184 sqq. qualem I. I. n. 52 enarravit, probare possum. Quod enim dicit in medio oeco complures columnarum ordines fuisse, non intelligo, quo modo poetae verbis demonstrari possit. Unus versus, quo hanc in rem uti fortasse velis, 8, 66. 473 4ποσ G% Jαπιαw⁸ο 1 loνα αμαάηαν εοεςᷣ, quemque Vossius ad ed. stereot. I. I. C. r. citat, nil declarat nisi: citharoedum Demodocum, quem honoris sedem occupasse facile credas, prope columnam aliquam inter medios convivas sedisse. Tantum vero abest, ut columnam hanc, ad quam Demodoci sella acclinata fuerit, medium tectum fulcientem animo fingere debeas, ut Vossius ipse in annotatt. repetitae principis interpretationis p. 458 n. 13 convivarum sellas ad tres intimos parietes oeci acclinatas fuisse dicat, conjecturam faciens, ni fallor, ex 7, 95 sqq., ubi in Alcinoi aedibus describendis poeta ita: ϑε ϑ(οο πηια⁴ι τονeια ⁵εοωεέdαlν έννϑα να ενναα èg uννν ε⁵ 0⁴⁴ον dειαααεεοεσς, εννσνν νν πωιπ⁴ο Tenετο⁷ ε⁴⁶υντοι ε⁴ε⁴ραεαιαταο, να συνναυνισιν.

6α auνννυυν τmρmνοοσερςσ ε⁴υιςουντο

Ilvoνεες αα εdοεg.

Tamen hoc propter amplum oeci spatium concedendum erit, quum fere extremo quinto saeculo demum a. Chr. n. fornicationes inventae sint(Senec. ep. 90,§. 32 ed. HaaseDemocritus [qui obiit ol. 94, 1. O. Müller Handb. d. A. d. Kunst S. 107, 2]½, invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur?), columnarum ordines medium oecum cingentes satis amplo spatio a parietibus fuisse remotos, ne contignationes his columnis impositae(v. infra) nimis inter se distarent, utque possent tecto seu plano seu, quod in oeco malim, paulum devexo operiri.

Duae fores oeci virorum, et duplicis liminis illae, per quas ex aula ad oecum accedunt, et eae, quas transeunt, qui oecum virorum relicturi ad 16οον o⁶0 23, 88 accedunt, ut mulie- rum oecum intrent, supra jam saepe commemoratae sunt. Priorum ratio et usus jam part. prior. p. 28. 29 illustrata sunt. De alteris autem, quum separatim, neglecta illa de ε⁴αε³ρμρ cognatisque vocibus quaestione, quam infra proponemus, non magis disputari possit, quam de 60⁰⁶ο, totum hunc de foribus locum hic praetermisissem, nisi praeter tres illas, quas modo dixi, januas quarta quoque in oeco aperta fuisse videretur. In descriptione aedium Ulixearum, quam Tab. I, fig. B priori hujus commentationis parti adjeci, et in ejusdem figurae interpreta- tione, quam extrema illius libelli pagina continet, quartam illam oeci januam praetermisi idque de industria feci. Meum enim erat imagini illi aedium et interpretationi ejus nihil appingere, quod non necessario aut e poetae verbis aut e natura rei consequeretur. Aperiret autem janua illa aditum ex oeco ad 4 ⁴σιν, quo opus quidem non est ad verba poetae intelligenda, quo facto tamen multa faciliora redderentur, quae nunc contortiore interpretatione egent.

Primum eum locum tentemus, cujus Vossius ed. stereot. ad tabulam aed. Ulix. in litt. s. mentionem fecit, libri 19 versum 31. Quamquam Vossii interpretatione ipsa uti non possumus; nam et I. l. et ubicunque de janua ex oeco virorum in 1⁴φ ducente verba facit, ed. prin- cipis p. 452 extrema et p. 453 init., p. 459 n. 21, p. 461 n. 7, eadem illa janua ei est 60 οσ

5

*

De foribus oeci virorum.