Druckschrift 
2 (1857)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

IV. Wiſſenſchaftliche Beigabe.

De aedibus Homericis.

Altera pars.

Scripsit H. Rumpf, Phil. Dr., gymn. praec.

(Quae ante tredecim annos in priore hujus commentationis parte reliqui tractanda et leviter tantum in annotatione 39ℳa tetigi, din ita ad finem perducere volebam, ut priori parti denuo elaboratae accuratiorem interioris domus descriptionem adjicerem, quae non modo Ho- mericarum aedium imaginem referret, sed etiam cum singulis earum partibus privatas aedes apud posteriores scriptores passim breviter perstrictas compararet. Sic sperabam libellum evasurum esse, quo et Homericarum aedium multa illustrarentur et pauca ad posteriorum Graecorum privatas res accuratius cognoscendas conferrentur. Sed quum jam ea studia recolere coepissem, Gymnasii huius rector Vener. abhinc paucis mensibus mihi auctor fuit, ut, cujus rei partem priorem olim in scholastica commentatione tractassem, ejusdem jam alteram partem conscriberem. Ne igitur fidem olim datam fallere viderer et incepto operi, quantum quidem possem, finem imponerem, hiberni semestris hujus horis subsecivis schedas meas collegi, Homeri carmina retractavi, quaeque ad reliquas aedium Homericarum partes pertinentia invenissem, ad angustos scholastici libelli fines redegi. Qua in re idem consilium secutus sum, quod olim ceperam; hoc dico, ut non meo arbitratu eas aedium formas fingerem, quas architectis vel hominibus antiquae artis peritis maxime probatum iri putarem, sed et ipsius poetae et aliorum scriptorum locis diligenter collatis significationes verborum ad aedes privatas pertinentium ex- plicarem, tum, quantum fieri posset, totarum aedium imaginem mente conciperem. Ita fore exspectabam, ut haud pauca poetae verba, inque primis totus liber vicesimus alter rectius intelligeretur aut, si qua sententia a me proposita minus probata esset,(quamquam novissimis editoribus librorum Homericorum sat multa in priore parte tradita probata esse gaudeo) ex ipsis auctorum veterum verbis ubique a me allatis errores meos quisque demonstrare, sententiam suam confirmare posset. Hoc unum in altera hac disputationis parte novavi. Quae prioris partis p. Ima extrema et in p. 31mae initio promisi me post universam imaginem aedium priva- tarum confectam singulari excursu de ⁶οσσοσεσ vet ⁴εκσσ⁶eρe⁷ complexurum esse, ea nunc a ce- tera disputatione non separata duobus capitibus tractabo, quorum in altero utriusque vocis et cognatorum vocabulorum significationem explanabo, in altero vias ad armorum thalamum, et quam Melanthius, et quam Eumaeus cum Philoetio ingressus sit, enucleabo.

3