Druckschrift 
1 (1844)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

obstat Nägelsbach homer. Theologie p. 305 et 306. n. 28 et 29. Quid mirum igitur, quod, qui sine dubio totarum aedium incolis deos placare voluit, idem totas aedes suffimento lustravit, ut quasi deorum iram a totis aedibus propelleret. Sed ut disserendi finem faciamus, hoc certo constat, praeter aulam et oecum nullam aedium partem caede cruentatam esse. Quid igitur statuamus

Neque vero de solis urbanis aedibus Berdpc- nomine utuntur. Est de tentorio Achillis XXIV., 647., de Eumaei tugurio 16., 165.; de Mercurii antro hymn. in Merc. v. 65. et in plurali de Laertis villa 24., 392. 396., de Eumaei tugurio 17., 521., de Calypsus antro 4., 557. et 17., 143.(ob notionem plu- ralem cf. hymn. in Merc. v. 246 253.). Nunc tandem restat, ut nonnullos locos citemus, in quibus, quaenam ex significationibus supra descriptis in voce insit, liceat dubitare. 2., 94.; 24., 129. dicitur Penelope telam texere v ue-†⁴οιανꝙE Quod si quaeremus, ubinam factum sit, facillime respondebitur 5y Oepoic, 15., 516. neque pluralis forma obstaret, quum eadem illa aedium pars haud raro öepdia vocetur. De loco igitur aliunde certo constat, de nomine dubitamus; nil enim est in 2., 94 et 24., 129., unde colligas, superiorem potissimum domum intelligendam esse. Neque tela ipsa non potuit non in Orepci confici cf. XXII., 440 sdqq. Aut igitur universam mulierum domum intelligi oportet, in qua telae texendae fuerint quaeque a proco in virorum aedibus verba faciente perip nomine satis perspicue indicetur, aut universas aedes, ut de certa parte ne cogitetur quidem. Ac sane haud raro tam universe locus, in quo res fiat, indicatur, ut eo ad ipsam rem intelligendam plane carere possimus; ad effin- gendam imaginem, qualem poeta auditorum animos expressam habere vult, loco adjecto opus est, ut quasi tabula proposita sit, in qua imago depingatur.

Nil tamen magis cavendum, quam ne accuratiora iis, quae poëta leviter tetigit, interpretando ex verbis ipsis extricare velimus. Rem explicemus, verbis ne vim inferamus neve, quae poeta divinanda reliquit, e verbis depravatis eliciamus. Itaque 19., 573. meli⁊zac ardoxey ày olc kedoi non erit vertendum»in oeco suo, quamquam illic sine dubio secures collocavit, sed ⸗in aedibus« et 23., 153.& evi olzw in aedibus suis«, non»in balneario«. Sed talia jam ob possessivum adjectum facilius percipiuntur. In aliis aberraverunt interpretes. Sic falso, mea sententia, Damm et Passow 11., 374. 058 p ebdety 2y Be† verteruntim Schlafzimmer«, recte Voss»im Palast. Simili loco III., 125. Voss utrumque daheim⸗ et»in der Kammer« in verbis ev Hefâp inesse voluit. Homerus, credo, dixit solum»in aedibus. Cui hic universum nomen datur, idem v. 142. demum proprio nomine appellatur. Ita XXII., 442 zarà SGha est»in aedibus, quamquam v. 440.(coll. 448.) jam certa pars domus signiſicata fuit. Ibi Voss optime rem expedivit. Fefellit vocis oizoc ambiguitas(cf. 13., 61. cum 19., 598.) Passovium et Vossium, qui 19., 598. N14Es0' ey oizo verterunt»Gemach, Zimmer« et oecum virorum significaverunt. Vertendum videtur»in hac domo« hier in dem Hause i. e. virorum domo, ita ut non solus oecus, sed etiam 7dOoc otzoo nomine contineatur cf. 20., 1. et 143. Accedit, quod aetatis consuetudo ferebat, ut hospitibus àyοι⁰ε⅛α lecti sternerentur XXIV., 673. Oizo« significat eam domum, in qua homines habitent. Unde facile colligitur I. I. apte frequentiorem virorum domum hoc nomine appellatam et bepoto oppositam esse. Item fit 15., 516. Denique 19., 17. 18.»zarà oizoy in domo frequentiore virorum⸗ opponitur dakäpo i. e. cellae, in quam Telemachus arma conditurus erat. Contra saepissime oizos est habitatio mulierum ut pérapov d., cf. 1., 356. 360. De conclavi singulari equidem vocem usurpatam non inveni(Passow laudat 19., 514., quem locum cf. cum 9., 206.; Voss in utroque loco recte Wohnung), nisi, 23., 292. de Eurynomes cubiculo, nam mulierum aedes ab ipso thalamo Ulixis separatas fuisse(cf. Payne Knight I. I. p. 648.) equidem statuere nolim. At quidni thalamus Eurynomes, in quo dormiebat, oizoo nomine possit appellari? Fuit ea servae habitatio estque id ipsum commune oizoo et unius daxdpov generis, quod in utroque sedem suam homines sibi habent. Contra plurimi ddνςepot in uno cum öepic congruunt, quod et unepciov et dxνapo illi magis quieta sunt, quam ceterae domus partes et quasi recessum quendam praebent. Quare haud inepte 4., S01f. 9d⁵³noOs(cf. ibid. 787.) ad onepchiov referri videtur. Universae aedes in libro subditicio semel oizot appellantur cf. 24., 417. GdXahoc apud IHomerum esse quidem potest domus a domo principali separata, in qua quis sedem suam habeat, in qua cubet; de universis aedibus non usurpatur. Falso, credo, hanc vim inesse statuunt in 2., 5.; VI., 248.; III., 142.; VI., 336. neque IX., 582. coll. 588. hoc modo explicari oportet, si compares Telemachi