Druckschrift 
Disquisitio 1 (1784) Qua ad lustrationem Gymnasii Idsteinensis auctumnalem, d. 6. mensis Septembris 1784
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20 EEE

cultores Italiæ antiquiſſimos fuiſſe barbaros ſeu Celtas. Umbri enim, Li- gures, Hetruſci, Siculi, Auſones fuerunt Celticæ originis, uti ſupra de- monſtratum eſt, totamque primi poſſederunt ltaliam. Ligures occuparunt Italiæ ſuperioris partem occidentalem; Umbri orientalem, Italiamque me- diam. In hac deinde conſederunt Hetruſci Siculique. In inferiore ltalie ſedes fixerunt Auſones. Tota igitur Italia jam fuit occupata, quum Græci errones& coloni novas ſedes ibi quærerent. Quoniam vero gentes non- dum fuerunt numeroſæ vitamque gererent paſtoritiam& vagam; multa loc⸗

adhuc erant inculta& deſerta. Hinc advenientibus Græcis facile fuit, na-

vibus relictis eſcendere in terram, paſſimque lares figere domeſticos. Nec prohibere hos novos hoſpites a finibus ſuis poterant veteres cultores; præ- ſertim quum Italia undique fere mari ſit cinẽta. Præterea in ſylvis degente⸗ ſocordesque parum curabant, ſi qui novi accolæ advenerant, dummodo ne in ſedibus ſuis turbarentur. Hoc modo hi Græci coloni paullatim in Italian irrepſerunt, tandemque multis in locis plane depulerunt veteres colonos aut ſe iis immiſcuerunt. Hæc commixtio deinde cauſſa fuit variarum opi- nionum de origine gentis alicujus; aliis ob primos ſeſſores barbaram, alii- ob novos advenas Græcam illi aſſerentibus originem. Atque hac in re no- tandum eſt, nos quidem omnem pæne notitiam de cultoribus Italiæ primi- haurire ex Græcis ſcriptoribus; ſed iisdem etiam maxime debere hanc confu. ſam& incertam cognitionem de illorum origine. Græca enim natio vana& glorioſa, quæ nil pulchrum, laudabile& excellens in toto terrarum orbe exiſtere poſſe credidit, niſi ortum haberet ex Græcia,& quæ omnes gente exteras ſtipites terræque fungos perhibuit, omnibus gentibus inclytis, nu- meroſis& potentibus, quæque illuſtres erant factæ armis& artibus, Græcam tribuerunt originem. Vel ſi unus tantum Grææcus erro cum parva manu ali- cubi conſediſſet, ſatis cauſſæ ſe habere exiſtimarunt ſcriptores Græci, cun omnibus incolis illarum regionum Græcum aſſererent ortum.

Certum igitur eſt, primum, quo uſi ſunt Italiæ cultores priſei, ſermo- nem fuiſſe Celticum. Hoc præſertim etiam valet de Latio; quippe ubi Umbri, Siculi, Hetruſci, Auſones commorati ſunt. Ac licet deinde Græci ſubinde advenientes totam pæne hanc regionem occuparint, veteresque ex- pulerint ſeſſores; non tamen hi omnes migraſſe putandi ſunt; ſed magnam partem remanſiſſe ſeque immiſcuiſſe novis advenis credibile eſt. Hinc ortus eſt ſermo ex harbaro& Græco mixtus. Id etiam Dionyſius affirmat, dicens

pa-