Druckschrift 
Disquisitio 1 (1784) Qua ad lustrationem Gymnasii Idsteinensis auctumnalem, d. 6. mensis Septembris 1784
Entstehung
Einzelbild herunterladen

= 17

rs Peuee; Ahborigines, aucçtorer popali Romani.(*) KRomani igitur Græci- que ſcriptores, non ſatis periti fatorum Italiæ antiquæ, facile induci pote- rant, ut crederent, Aborigines fuiſſe ltaliæ cultores antiquiſſimos; quia generis fuerunt Komani auctores ultimi. Vel alii, mali ſeriptorum inter- pretes, id de tota Italia ſunt interpretati, quod tantum valuit de gente

Romana.

Altera lis eſt, hi Aborigines fuerint barbaræ Græcæne originis. Prius multis probare conatur argumentis Funccius;(y) ſed infelici, ut ego i quidem arbitror, ſucceſſu. Præcipuum enim ejus argumentum eſt de- ductum ex ſimilibus priſcorum Germanorum Aboriginumque moribus. Sed iquis neſcit, omnes populos in ſtatu primævo inſtitutis aſperoque vitæ cultu [valde ſibi effe ſimiles? Dionyſius quidem etiam prodit, fuiſſe quosdam, qui fabulati fuerint, Aborigines eſſe Ligurum colonos.(⁊½) Sed hanc non ap- probat opinionem. E contrario contendit, eos fuiſſe Græcæ originis; [quam ego quoque veroſimillimam ſententiam eſſe arbitror. Sicut enim ſuperius conclufionem inde deduxi, Auſonum gentem non ortam eſſe ex Græcia, quia nullus mythi Græci fundus ſeu ſedes in illa reperitur; ita e contrario concludo, Aborigines eſſe origine Græcos, quia Græcæ fabulæ de iis nar- Trantur. Quis enim ignorat, Saturnum fuiſſe regem Aboriginum, Latium- que ab ipſo nomen accepiſſe? De quo Virgilius ita:

Primus ab ætherio venit Saturnus olympo, Arma Jovis fugiens& regnis exul ademtis. Is genufr indocile ac diſperſum montibus altis Compoſuit legesque dedit; Latiumque vocari Maluit, his quoniam latuiſſet tutus in oris. Aureaque, ut perhibent, illo ſub rege Va e. Secula; ſic placida populos in pace regebat!(a)

C Quod-

(x*xv) Lib. I. p. 8. lin. 32.

De orig. lat. ling. cap. 6.

(2z) Lib. I. p. 9. lin. prim. (a) Aen. lib. VIII. v. 319. ſegg.