Druckschrift 
Disquisitio 1 (1784) Qua ad lustrationem Gymnasii Idsteinensis auctumnalem, d. 6. mensis Septembris 1784
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14 Græcam, cujus fata ex tali mythologorum ſilentio ſunt obſeura. Tertie Auſonum gens vetuſtior eſt, priusque ſedes in Italia fixit, quam ullæ Græ- corum naves ibi appuliſſent. Prima enim Græcorum colonia claſſe advect. eſt, Oenotro duce, ad illam Italiæ partem, quæ tunc Auſonia dicta eſt, al Auſonibus ibi accolentibus.(f†f) Auſones ergo prius ibi habitarunt. E 3 uum Oenotrus decem& ſeptem ætatibus ante Trojanum bellum in Italian adveniſſet, teſte eodem Dionyſio;(gg) qui potuit Auſon, auctor Auſonia- gentis Ulyſſis eſſe filius? Mores denique ſermoque Auſonum a Græcis diverl arguunt, originem illorum non eſſe Græcam. Nihil enim commune habui- lingua eorum cum Græca& KRomana. Sic Ennius vocat Brutios, Auſonum propaginem, bilingues Brutates ſecundum Feſtum, quod Oſce& Graæco loqui ſoliti ſint.(hh) Et in alio loco Feſtus ex Titinnii, antiqui poëtæ fabula dictum citat: Qui Oſce& olſce fabulantur; nam Latine neſciunt.(ii Livius narrat, ducem Komanum in Samnitico, quosdam linguæ Oſcæ- gnaros miſiſſe exploratum in caſtra hoſtilia.(kk) Fuit igitur Oſca lingu- patrius ſermo Samnitium,& diverſus a KRomano. Sie quoque Ennius glo riari ſolitus eſt, ſe tria corda habere; quod loqui Græce, Oſce& Latin 6 ſciret.(1!) Lingua enim Oſca Ennii tempore nondum plane perierat ſed in quibusdam ludis ſcenicis etiam Romæ audiebatur, quum Oſci jam diup deſierint proprius eſſe populus, ut Strabo teſtatur. Oſcos igitur non fuifſ' Græcæ, ſed barbaræ ſeu Celticæ originis, ex ante dictis, ut opinor, mani feſtum eſt. Utrum vero, ſicut cæteri ſeptentrionis populi, per Alpium jug Italiam intrarint, an claſſe ſint advecti, forſitan ex Iberia, ubi Oſca, an tiqua urbs, occurrit, ſatis affirmare non audeo.

Hactenus eos recenſuimus Italiæ priſeæ populos, qui ex populoſa Celta rum gente familiæ quædam fuiſſe videntur. Quas vero gentes Italiæ antiqu⸗ nunc indicabimus, ex Græcam profitentur originem. Ex his primi 5

no- (fF) Dionyſ. lib. I. p. 9. lin. ult. (½&) Ibid. lin. 39. (pb) Feſtus in voce bilingues. (ſ) Idem in voce Oſcum. (Lx) Lib. X. cap. 20. (71) Gell. lib. XVII. cap. 17.