Druckschrift 
Codex Napoleonianus : E Patrio In Latinum Sermonem Translatus : Quadam Addita Legum E Jure Romano Conferendarum Indicatione / Studio H.B. Gibault, in speciali disciplinarum Juris apud Pictavos Institutione Antecessoreis; e liberalibus apud eosdem Societatibus
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen

Tit. II. De Aoctistatis otvlis. 15

procurationis exemplari, seu partium personæ, seu in domicilio, insuper et ministro status suum in pa- gina originali visa jusso apponere.

67. Nec dubitabit civili statui præpositus summa- rim annotare intercessionem in bannorum codice; a latere vero inscriptæ hujus, aut sententias, aut con- cessarum vindiciarum expedita sibi acta memorabit.

68. Ubi intercessum faerit, ulttæ, nisi per vindicias licere sibi constet ad celebrationem nuptiarum pro- gredi minister civilis vetatur, trecentorum francorum mulctæ periculo, totiusque persolvendi dammni atque quod interesset subjacens.

6). Ubi a nemine vetitum fuerit, acta enuncient; ubi pluribus in municipiis publicatum, copiam faciunt contracturi per contestationem præpositorum status, in unoquoque se municipio nulla intercessione impeditos.

70. Acta nativitatis uniuscujusque desponsati repræ- sentari sibi curabit minister civilis. Gui sponsorum tale actum deesset, is protegat se monimento pervulgatæ notitiæ a magistratu pacis impertito loci ubi vitam in- gressus fuisset, aut ubi defixos nunc penates habeat.

71. Charta quæ publicam fidem receperit, septem testium elogio hujus aut illius sexus cognatione jun- ctorum aut alienorum, obfirmabitur; prænomina, no- men, professionem et domicilium præ se feret futuri conjugis, patrisque aut matris si noscantur, locum- que, et, in quantum fieri poterit, tempus nativi- tatis, obstantiaque hujusmodi excerpto referendo. Pervulgatæ notitiæ instrumento testes ad instar judi- cis pacis subsignabunt; si qui vero fuerint apponen- di nominis imperiti, apposita mentione consignandum.

72. Tribunali primi congressus in cujus territorio innectendi conjuges, submittetur actus pervulgatæ no- titiæ. Hanc audito Principis procuratori rejiciet, aut sententia integram edicet, prout completa sibi, aut minus plena testimonia viderentur, validæque appa-