Druckschrift 
Codex Napoleonianus : E Patrio In Latinum Sermonem Translatus : Quadam Addita Legum E Jure Romano Conferendarum Indicatione / Studio H.B. Gibault, in speciali disciplinarum Juris apud Pictavos Institutione Antecessoreis; e liberalibus apud eosdem Societatibus
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen

14 Lib. I. De Pervonis.

62. Acta quibus puer agnoscetur, suo temporis or⸗ dine registris demandantur, et de iis memoratur in margine actorum nativitatis, si quæ fuerint.

CPU De Actis nuptias enuntiantibus.(9

63. NuPrI antequam celebrentur, duos bannos proclamabit statui civili præpositus, stante octo die- rum intervallo a primo ad secundum, die autem do- minica unumquemque, et ante fores municipalis pa⸗ latii. Proclamabuntur et prænomina, nomina, profes- siones et domicilia sponsorum; majores sint ætate an minores, patrisque et matris prænomina, nomi- na, industriæ et domicilia: quæ proclamata in actis singula recensentur. lis et enuntiabitur queis die, loco et hora pervulgatum fuerit: inscribere est regi- stro tantum uno, notis tesserisque instructo, quem- admodum in articulo 41 jubetur, finitaque anni vo- lutatione ad tabularium tribunalis circumnscriptionis deponendo.

6d. Excerptum actæ publicationis exemplum erit et manebit appensum postibus municipalibus, per octo dies ab una ad alteram baunorum recitationem. An- te vero tertium solem ab elapsa die posterioris pro- mulgationis, nuptias maturari vetatur.

65. Omissis nuptiis per annum a die dilationis post bannos, ab acta nova veluti superius erit recurrendum.

66. Si qui contrahendo matrimonio intercedunt, intercessionis instrumentum originale, hujusque exem⸗ Pplar chirographo sui proprio, seu speciali ad hocet authentico munere deputati procuratoris, legitimare tenentur; denuntiantur acta intercessoria[imul cum

a

(¹) In buns tit. v. Consuet. Gal. et dein Conc. Trid. ess. 14.

pr in gi

tin

Ce