vIII R 5
mensis novembris novissime elapsi diebus ex⸗ pectaretur, adhucque ille labor desideretur, animos hausimus, ale am jecimus.
Thema quidam merum existiment, licet; norunt jurisperiti suum esse legibus neque vul- gare dicendi genus; quod ut assequeremur di- gestos potius ff. libros quam Justinianeum Co⸗ dicem aemulari studuimus, neque modico su- dore; cum frequentius in istis Napoleoniani Co- dicis articulis quadam factum sit legislatoris ar- te ut plus inesset rerum copia quam verborum.
Aliquid adjecimus callationis nostrum inter et jus latinum; cujus lucuhrationis honos hodie evanuit, cum edocti complurimi opus idem ampliori abhinc successu contexuerint. Nos vero tirunculis annotando consuluimus, tirunculis et sapientibus traducendo. Quod si utrisque conducat, quid majus expectandum; si tirun- culis tantum, jucundum satis.


