CANDIDO LECTORI §.
opus diu servatum, neque forsan ita satis. Anno eum elapso emissuri cives in diurnis publicis(1) commonueramus; cumque increparent quidam neque tenues viri difficulta- tem nos adauxisse non minuisse, ab inccepto non ideo deterriti, propositum tuebamur, mul- tifaria illud ratione excusantes. Juris apud ex- teros consultis saperet noster labor, studiosis Prodesset latino qui sermone leges romanas gallicis erant collaturi; textus alter alterum ali- quando adjuvaret; immortali demum Romano- rum idiomate opus NapolkoNIs immortale mandaretur. Haec ita vero allegantes, mox vincendo disperiimus. Celebratum enim paruit (2) augusti Principis decretum, quo ipsius illius nostri operis summa doctis apud Italos viris juberetur; timuimus tum, librumque verecun- di subduximus. Cum vero praefixis mensis
(1) Journal de Poitiers, du 10 floréal an 13.— Jour- nal typographique et bibliographique, du 20 prairial an 13.
(2) 6 Maii anno pridem elapso.


